[PAULUS libro tertio fideicommissorum. ] §35.2.36.prSed si non seruus ipse legatus sit, sed pecunia rogatusque sit legatarius seruum suum manumittere, Falcidiam patietur et nihilo minus cogetur manumittere, quia tanti aestimasse uidebitur seruum suum.
[保罗《信托遗赠论》第三卷] 但是,如果遗赠的不是奴隶本人,而是金钱,且受遗赠人被请求解放他自己的奴隶,他将不得不承受法尔西迪亚法的扣除,并且仍将被强迫予以解放,因为他将被视为已按该金额评估了他自己奴隶的价值。
§35.2.36.1Quid si alienus seruus fuerit? in eo non plus quam accepit ad redimendum cogitur impendere.
如果是他人的奴隶又如何? 在这种情况下,为了赎买,他被迫支付的费用不得超过他所接受的份额。
§35.2.36.2Sin uero heres seruum rogatus sit manumittere, placet pretium eius, ut aes alienum, deducendum esse.
但若继承人被请求解放奴隶,则普遍认为该奴隶的价格应当像债务一样予以扣除。
§35.2.36.3Si solus seruus legatus et fideicommissa libertate donatus fuerit, licet Falcidia interueniente totus uindicari petiue potest.
如果仅有奴隶被遗赠并被赋予信托解放的自由,即使有法尔西迪亚法的介入,他也可以作为整体通过对物或对人诉讼被请求。
sed et si aliud praeterea capiat legatarius, adhuc seruus totus peti potest: quartam autem utriusque ex legato retinendam, ne impediatur libertas.
但即使受遗赠人另外还获得其他财产,该奴隶仍然可以作为整体被请求:然而,为了不阻碍自由的实现,两项遗赠中各四分之一的份额应当予以留保。
§35.2.36.4Si incertum sit, an libertas praestari debeat, ueluti quod sub condicione uel post tempus data sit, numquid incerto eo an praestetur, cum possit aut seruus mori aut condicio deficere, interim Falcidia admittenda est, deinde cum libertas competere uel deberi coeperit, tum legatarius illam partem recipiat, quam Falcidia detraxit? Caecilio placebat, si quid ex operis eius medio tempore consecutus fuerit heres, id in pretium eius erogare eum debere propter legis Falcidiae rationem.
如果是否应当提供自由尚属不确定,例如因为该自由是附条件或附期限赋予的,那么在是否提供尚不确定的情况下(因为奴隶可能会死亡,或者条件可能会不成就),暂且应当允许适用法尔西迪亚法,然后,当自由开始生效或应当被提供时,受遗赠人是否应当收回被法尔西迪亚法扣除的那部分? 凯基利乌斯认为,如果继承人在中期从该奴隶的劳务中获得了任何收益,为了法尔西迪亚法的计算,他应当将该收益支出于该奴隶的价格。