[MAECIANUS libro nono fideicommissorum.
[梅奇亚努斯,《信托遗赠集》第九卷。
] §35.2.32.prPoenales actiones siue legitimae siue honorariae exceptis popularibus in bonis actoris non ideo minus computandae sunt, quia morte reorum intercidere possunt.
] 除民众诉权外,罚金诉权——无论是市民法上的还是裁判官法上的——并不因为其可因被告的死亡而消灭,就应当在原告的财产中减少计算。
e contrario autem eaedem actiones nihil bonis rei defuncto eo detrahunt.
相反,这些诉权在被告死亡时并不减少被告的财产。
sed ne in actoris quidem bonis defuncto eo iniuriarum actio poterit computari, quia et ipsa simul cum eo intercidit, ut usus fructus et id quod in dies menses annosue singulos alicui quoad uiuat debeatur.
但在原告死亡时,即使是侮辱之诉也不能计算在原告的财产中,因为该诉权本身也与他一同消灭,正如用益权以及在某人生前按日、按月或按年向其支付的债务一样。
etenim ea demum obligatio rei bonis deminutionem praestat, quae in heredem transit.
事实上,只有那些转移给继承人的债务,才会导致被告财产的减少。
nec contrarium est, quod uiuente reo eo minus in bonis eius intellegebatur: nam et si ita stipulatus esset, ut cum moreretur debere inciperet, tamen augerentur bona eius, quemadmodum, si ipse sub cadem condicione promississet, defuncto eo minuerentur.
这与“在被告生前,其财产被理解为因此减少了相应份额”并不矛盾;因为即使他曾以“在其死亡时开始负债”的方式进行约定,他的财产仍然会增加,正如他若在相同条件下做出承诺,其财产在其死亡时就会减少一样。
§35.2.32.1Honorariae quoque actiones, quae intra certum tempus a praetore promittuntur, cum bonis actoris defuncto eo augmentum rei decessionemue, si tales erunt, ut in heredem quoque transeant, praestabunt.
裁判官在一定期限内承诺的裁判官法上的诉权,如果其性质属于亦可转移给继承人的诉权,那么在原告死亡时,也将为原告的财产带来增加或减少。
§35.2.32.2Iulianus scribit, si utriusque heredis pars exhausta est legatis et alter ex heredibus cautionem praetoriam accepit a legatariis, non aequaliter, sed pro suo modo legis Falcidiae rationem et actionem ex stipulatu habiturum.
尤里安写道,如果两个继承人的份额都被特定遗赠所耗尽,且继承人之一从特定遗赠受领人处获得了裁判官法上的担保,则该继承人不是等额地、而是按照其自己的份额比例,享有法尔西迪亚法的计算以及基于口头协定的诉权。
omnes enim praetorias stipulationes eiusdem interpretationis esse: nam constare ex iudicatum solui stipulatione, siue a parte actoris siue a rei plures heredes exstitissent, non omnibus nec aduersus omnes actionem contingere, sed dumtaxat his qui uicissent et aduersus uictos, hisque, aduersus quos res defensa non esset, aduersus eos, qui rem non defendissent.
因为所有裁判官法上的口头协定都具有相同的解释:因为从“给付判决金的口头协定”中可以确定,无论在原告方还是被告方出现了数个继承人,诉权并不会归于所有人或针对所有人,而仅归于胜诉者并针对败诉者,以及针对那些没有为案件辩护的人而归于那些案件未得到辩护的人。
§35.2.32.3Annua bima trima die aureis centenis legatis ex omnibus summis non tantum ex posterioribus portionem legis Falcidiae detrahi placuit.
当在第一、第二、第三年限内各遗赠一百金币时,已确定应从所有金额中(而不仅仅是从后期的金额中)扣除法尔西迪亚法的份额。
§35.2.32.4Si Titio uiginti legatis portio per legem Falcidiam detracta esset, cum ipse quoque quinque Seio rogatus esset restituere, Uindius noster tantum Seio pro portione ex quinque detrahendum ait, quantum Titio ex uiginti detractum esset.
如果提丢斯被遗赠了二十,且通过法尔西迪亚法扣除了相应份额,而他自己也被要求向塞尤斯归还五,我们的温迪乌斯认为,对于塞尤斯,应当从五中按比例扣除与提丢斯从二十中扣除的相同比例。
quae sententia et aequitatem et rationem magis habet, quia exemplo heredis legatarius ad fideicommissa praestanda obligabitur: nec quia ex sua persona legatarius inducere legem Falcidiam non possit, idcirco quod passus esset non imputaturum: nisi forte testator ita fidei eius commississet, ut totum, quidquid ex testamento cepisset, restitueret.
这一观点既更具公平,也更具合理性,因为遗赠受领人将效仿继承人的先例,承担履行信托遗赠的义务;并不因为遗赠受领人不能以其自身名义适用法尔西迪亚法,他就不能将自己所承受的扣除额计算在内;除非立遗嘱人偶然在信托中如此委托他,要求他归还其根据遗嘱所取得的一切。
§35.2.32.5Si autem manumittere seruum uel suum uel alienum rogatus sit, omnimodo praestare debebit libertatem, nec hoc contrarium est superiori, quia fauor libertatis saepe et alias benigniores sententias exprimit.
但是,如果他被要求释放自己或他人的奴隶,他必须在任何情况下都给予自由,这与上述原则并不矛盾,因为对自由的优遇常常在其他地方也表达出更为宽厚的见解。