Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §35.2.30.pr-35.2.30.9

死后损益与法尔西迪亚额度的计算

第 5475 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

梅奇安努斯讨论了遗赠人死后产生的损失和收益对继承人利益归属的影响,并结合特定物、不特定物以及附条件遗赠的具体情形,阐述了法尔西迪亚额度的计算规则。

[MAECIANUS libro octauo fideicommissorum. ]
[梅奇安努斯,《信托遗赠集》第八卷。
§35.2.30.prIn ratione legis Falcidiae mortes seruorum ceterorumque animalium, furta, rapinae, incendia, ruinae, naufragia, uis hostium praedonum latronum, debitorum facta peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si modo culpa legatarii careant, heredi pereunt: quemadmodum ad heredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum et quae per seruos adquisita sunt, ut stipulationes, rerum traditiones, legata hereditatesue his datae, ceterae donationes, item seruitutes, quibus liberata praedia pretiosiora fierent, actionesque adquisitae, ut furti damni iniuriae similesque, quorum nihil in rationem legis Falcidiae cadit.
] 在法尔西迪亚法的计算中,奴隶及其他动物的死亡、盗窃、抢劫、火灾、倒塌、海难、敌人、海盗和强盗的暴力、对债务人债权的恶化——总而言之,任何损失,只要遗赠受领人没有过失,都由继承人承担;同样,果实、女奴之子以及通过奴隶获得之物(如口头口约、财产交付、给予他们的遗赠或继承、其他赠与,同样,能使免除地役权的土地变得更有价值的地役权,以及获得的诉权,如盗窃、不法损害等诉权)都属于继承人的利益,其中任何一项都不计入法尔西迪亚法的计算。
§35.2.30.1Uendere autem uel emere iussus certo pretio fundum aliamue quampiam rem in legis Falcidiae ratione, cum quantum sit legatum requiratur, tantum eo nomine inducetur, quanto pluris minorisue sit res ea quantitate, quam quo pretio testator accipi dariue iussit, sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit, amplius deducetur³: quippe non nostri causa capi id pretium, sed eo deducto pretium reliquum legatum esse intellectum est.
但是,如果某人被命令以特定价格出售或购买一块土地或任何其他物品,在法尔西迪亚法的计算中,当询问遗赠额是多少时,该项目下计入的金额仅为该物价值高于或低于遗赠人命令接受或给付之价格的差额;但对于在扣除遗赠后应当留给那部分份额,将进行更多的扣除:因为我们理解,这一价格并不是为了我们的利益而收取的,而是在扣除该价格后,剩余的价格被视为遗赠。
§35.2.30.2Prorsus diligenter animaduertendum est ne quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum heredem respicere usque quaque et sine ulla distinctione recipiatur.
确实必须非常仔细地注意,不能在任何情况下且不加区分地接受关于遗赠人死亡后造成的损失仅由继承人承担的说法。
quod enim remota lege Falcidia in totum iuris foret, hoc idem fore in ea parte, quae lege Falcidia constitueretur: hoc enim attinet damna postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideiue commissis detrahatur.
因为,如果排除法尔西迪亚法,整体上属于法律的内容,在由法尔西迪亚法所确定的那部分份额中也将是同样的:因为这涉及到此后发生的损失不予扣除,以免留出的份额因遗赠或信托遗赠而被削减。
§35.2.30.3Uerum est autem his solis, quae pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente ex portione, quae fieris ad aestimationem eorum bonorum, quae mortis tempore fuerunt, quicquam detrahi.
但是,只有在那些以重量、数量或容量计的物品中,即使此后发生损失,也不会从根据死时存在的财产评估所确定的份额中扣除任何部分,这是真实的。
§35.2.30.4Certis uero corporibus et his ipsis ita relictis: 'pecuniam, quam in illa arca', 'uinum, quod in illis doleis', 'pondus argenti, quod in illis horreis habeo', si sine culpa heredis deperierunt uel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum quae exstabunt qualia erunt ea portio debebitur, quae per legem Falcidiam efficiatur ex aestimatione bonorum, quae mortis testatoris tempore fuerint.
但在特定物且它们本身被这样遗赠的情况下,例如:“我存放在那个箱子里的钱”、“我存放在那些瓮里的酒”、“我存放在那些仓库里的银的重量”,如果它们在继承人无过失的情况下灭失或变质,毫无疑问,要么无需给付任何东西,要么将根据法尔西迪亚法从遗赠人死亡时存在的财产评估中计算出的比例,给付现存之物以其现有的状态。
§35.2.30.5Incertae autem res relictae distinctionem recipiunt: nam si ex suis rebus incertam rem testator reliquisset, ueluti 'argentum quod elegerit', et omne argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil deberetur: sin uero argenti pondus pure relictum esset, quamuis omne argentum testatoris deperisset, admissa lege Falcidia portio eius quantitatis sumetur, quae fuit in bonis eo tempore quo testator decessit, nec ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia proficient.
然而,遗留的不特定物则需要加以区分:因为如果遗赠人从自己的财产中遗留了不特定物(例如“他将选择的银器”),且遗赠人的所有银器在继承人无过失的情况下灭失,则无需给付任何东西;但如果仅仅遗留了一定重量的银,即使遗赠人的所有银都灭失了,在适用法尔西迪亚法的情况下,也将提取遗赠人去世时财产中存在的那一数量的比例,此后发生的损失不能用来减少该比例。
§35.2.30.6Res tamen, quae interierint, pro nulla parte ac ne aestimatio quidem debeatur, non magis quam si omnes res per speciem enumeratae relictae essent.
然而,对于已灭失的物品,任何部分,甚至其评估价值,都无需给付,这与所有物品都被按种属逐一列举遗赠的情况没有区别。
§35.2.30.7Tametsi autem legis Falcidiae ratione, quae condicionis implendae causa heredi sunt data, in quartam non computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere iussus est ab eo, cui hereditatem restituere rogatus est, Celso et Iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si ea summa heres uendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendae causa, sed quodammodo pro pretio inferre sunt iussi.
然而,虽然在法尔西迪亚法的计算中,为履行条件而给予继承人的东西不计入四分之一份额,但我们的朋友塞尔苏斯和尤里安认为,他被命令从被要求返还遗产的人那里接受的(非条件形式的)东西应当计算在内,这就像继承人被命令以该金额出售这些物品一样,因为他们被命令交出这些东西,不是为了履行条件,而是在某种程度上作为代价。
quo loco amplius quaesitum est, an fideicommissarius quoque inuitus cogatur dare eam summam et recipere hereditatem, quasi et ipsius fidei commissum esset: sed id uerisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa, quam contra ipsum posita uideatur.
在这方面,人们进一步询问,信托遗赠受益人是否也可以违背其意愿被迫支付该金额并接受遗产,就好像他自己也被课以信托遗赠一样;但这不太可能,因为这种表述似乎是为了他的利益而非针对他而设置的。
§35.2.30.8Cum lex Falcidia interuenit, non ueniunt in contributionem, quae ipsi heredi a semetipso uel seruo eius legata fideiue commissa sunt.
当法尔西迪亚法介入时,继承人自己从自己或从其奴隶处获得的遗赠或信托遗赠,不列入分摊。
alia causa est eorum, quae in die certa dantur: nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur et in contributionem ueniunt.
在特定日期给付的物品情况则不同:因为如果自由的起算日已经开始,则它们应当给他并列入分摊。
ac ne ea quidem, quae quis seruis suis inutiliter sine libertate legauit fideiue commisit, in computationem eius legis cedunt.
此外,任何人未给予自由而对自己的奴隶所作的无效遗赠或信托遗赠,也不计入该法的计算。
§35.2.30.9Res, quas neque per fideicommissum relinqui posse certum est, in legis Falcidiae computationem non ueniunt.
确定不能通过信托遗赠遗留的物品,不计入法尔西迪亚法的计算。

词汇与语法注释

  1. §35.2.30.prsi modo culpa legatarii careant — 意为“只要遗赠受领人没有过失”。它限定了损失由继承人承担(“heredi pereunt”)的规则,即对于特定遗赠物的毁损,只有在遗赠受领人无过失的情况下,才由继承人承担该损失。
  2. §35.2.30.1sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit, amplius deducetur — 意为“对于在扣除遗赠后应当留下的那部分份额,将进行更多的扣除”。该句结构较为复杂,说明了在法尔西迪亚法中计算继承人保留额(四分之一份额)时,特定买卖命令的差额评估如何对最终的扣除计算产生影响。
  3. §35.2.30.7non figura condicionis accipere iussus est — 意为“被命令以非条件的形式接受”。名词“figura”为夺格(表示方式或限定),指继承人并非为了满足条件而作为程序性手段接受某物,而是实质上作为一种代价(pro pretio)来接受它。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §35.2.30.pr-35.2.30.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:35.2.30.pr-35.2.30.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。