[MAECIANUS libro octauo fideicommissorum. ] §35.2.30.prIn ratione legis Falcidiae mortes seruorum ceterorumque animalium, furta, rapinae, incendia, ruinae, naufragia, uis hostium praedonum latronum, debitorum facta peiora nomina, in summa quodcumque damnum, si modo culpa legatarii careant, heredi pereunt: quemadmodum ad heredis lucrum pertinent fructus, partus ancillarum et quae per seruos adquisita sunt, ut stipulationes, rerum traditiones, legata hereditatesue his datae, ceterae donationes, item seruitutes, quibus liberata praedia pretiosiora fierent, actionesque adquisitae, ut furti damni iniuriae similesque, quorum nihil in rationem legis Falcidiae cadit.
[매키아누스, 신탁유증집 제8권.] 팔키디우스법의 비율 계산에서는 노예와 다른 동물들의 죽음, 도난, 강도, 화재, 붕괴, 난파, 적·해적·강도의 폭력, 채무자의 명의 악화, 요컨대 유증수혜자의 과실이 없는 한 어떠한 손해든 상속인의 손실로 돌아간다. 마찬가지로 과실, 여노예가 낳은 자식, 노예를 통해 획득한 것(구두약정, 물건의 인도, 그들에게 주어진 유증이나 상속, 기타 증여 등), 그리고 지역권이 해제됨으로써 토지가 더 가치 있게 되는 지역권, 그리고 획득한 소권(도난, 불법손해 등에 유사한 것)은 상속인의 이익에 속하며, 이들 중 어느 것도 팔키디우스법의 계산에 포함되지 않는다.
§35.2.30.1Uendere autem uel emere iussus certo pretio fundum aliamue quampiam rem in legis Falcidiae ratione, cum quantum sit legatum requiratur, tantum eo nomine inducetur, quanto pluris minorisue sit res ea quantitate, quam quo pretio testator accipi dariue iussit, sed ut ei quidem portioni, quae legatis deductis facienda erit, amplius deducetur³: quippe non nostri causa capi id pretium, sed eo deducto pretium reliquum legatum esse intellectum est.
그러나 토지나 다른 물건을 일정한 가격으로 매도하거나 매수하라는 명령을 받은 경우, 팔키디우스법의 계산에서 유증액이 얼마인지가 문제될 때, 그 명목으로 산입되는 것은 그 물건의 가치가 유언자가 받거나 주도록 명령한 가격보다 얼마나 더 비싸거나 싼가에 한정된다. 다만 유증이 공제된 후에 형성되어야 할 부분에 대해서는 더 많이 공제될 것이다. 왜냐하면 그 대금은 우리를 위해 수취되는 것이 아니라, 그것을 공제한 나머지 가격이 유증된 것으로 이해되기 때문이다.
§35.2.30.2Prorsus diligenter animaduertendum est ne quod dicitur damna post mortem testatoris illata ad solum heredem respicere usque quaque et sine ulla distinctione recipiatur.
유언자의 사망 후에 발생한 손해는 상속인에게만 귀속된다는 말이 언제나 아무런 구분도 없이 수용되어서는 안 된다는 점을 매우 주의 깊게 살펴보아야 한다.
quod enim remota lege Falcidia in totum iuris foret, hoc idem fore in ea parte, quae lege Falcidia constitueretur: hoc enim attinet damna postea facta non deduci, ne amota portio legatis fideiue commissis detrahatur.
팔키디우스법이 배제되었을 때 전적으로 법이 되었을 것은, 팔키디우스법에 의해 설정되는 부분에 대해서도 마찬가지로 적용될 것이기 때문이다. 즉, 이는 나중에 발생한 손해가 공제되지 않는다는 것과 관련이 있으며, 이는 따로 떼어놓은 부분이 유증이나 신탁유증에 의해 깎이지 않도록 하기 위함이다.
§35.2.30.3Uerum est autem his solis, quae pondere numero mensura constant, nec damno postea incidente ex portione, quae fieris ad aestimationem eorum bonorum, quae mortis tempore fuerunt, quicquam detrahi.
그러나 무게, 개수, 용량으로 특정되는 것에서만, 나중에 손해가 발생하더라도 사망 당시에 존재했던 재산의 평가에 따라 산출되는 비율에서 아무것도 깎이지 않는다는 것은 사실이다.
§35.2.30.4Certis uero corporibus et his ipsis ita relictis: 'pecuniam, quam in illa arca', 'uinum, quod in illis doleis', 'pondus argenti, quod in illis horreis habeo', si sine culpa heredis deperierunt uel deteriora sunt facta, procul dubio aut nihil debebitur aut eorum quae exstabunt qualia erunt ea portio debebitur, quae per legem Falcidiam efficiatur ex aestimatione bonorum, quae mortis testatoris tempore fuerint.
그러나 특정물이며, 그것들 자체가 "저 상자 속에 있는 돈", "저 항아리 속에 있는 포도주", "저 창고에 내가 가진 은의 무게"로 유증된 경우, 만약 상속인의 과실 없이 그것들이 멸실되거나 훼손되었다면, 의심할 여지 없이 아무것도 지급 의무가 없거나, 생존하는 것들 중에서 그것들이 존재하는 상태 그대로, 유언자 사망 당시에 존재했던 재산의 평가로부터 팔키디우스법을 통해 산출되는 비율이 지급되어야 할 것이다.
§35.2.30.5Incertae autem res relictae distinctionem recipiunt: nam si ex suis rebus incertam rem testator reliquisset, ueluti 'argentum quod elegerit', et omne argentum testatoris interisset sine culpa heredis, nihil deberetur: sin uero argenti pondus pure relictum esset, quamuis omne argentum testatoris deperisset, admissa lege Falcidia portio eius quantitatis sumetur, quae fuit in bonis eo tempore quo testator decessit, nec ad imminuendam eam quicquam damna postea incidentia proficient.
그러나 불특정물이 유증된 경우에는 구분을 요한다. 즉, 유언자가 자신의 재산 중에서 불특정물을 유증했고, 상속인의 과실 없이 유언자의 모든 은이 멸실되었다면 아무것도 지급 의무가 없다. 그러나 단순히 은의 무게가 유증된 경우에는 비록 유언자의 모든 은이 멸실되었다 하더라도, 팔키디우스법의 적용 하에 유언자가 사망한 시점에 재산 중에 존재했던 그 수량의 비율이 취해질 것이며, 나중에 발생하는 손해는 그것을 감소시키는 데 아무런 영향을 미치지 않는다.
§35.2.30.6Res tamen, quae interierint, pro nulla parte ac ne aestimatio quidem debeatur, non magis quam si omnes res per speciem enumeratae relictae essent.
그러나 멸실된 물건에 대해서는 일부에 대해서도, 그리고 그 평가액조차도 지급 의무가 없으며, 이는 모든 물건이 개별 특정되어 나열된 채 유증된 경우와 다르지 않다.
§35.2.30.7Tametsi autem legis Falcidiae ratione, quae condicionis implendae causa heredi sunt data, in quartam non computantur, tamen id, quod non figura condicionis accipere iussus est ab eo, cui hereditatem restituere rogatus est, Celso et Iuliano nostro placuit computari, quemadmodum si ea summa heres uendere eas res iussus esset, quia non condicionis implendae causa, sed quodammodo pro pretio inferre sunt iussi.
그러나 팔키디우스법의 계산에서 조건을 성취하기 위해 상속인에게 주어진 것은 4분의 1에 산입되지 않지만, 상속을 반환하도록 요구받은 사람으로부터 조건의 형식이 아니라 받도록 명령받은 것은 우리 측 켈수스와 율리아누스가 산입되어야 한다고 판단하였다. 이는 상속인이 그 물건을 그 금액에 매도하도록 명령받은 경우와 마찬가지인데, 왜냐하면 그것들은 조건을 성취하기 위해서가 아니라 일종의 대가로서 납부하도록 명령받았기 때문이다.
quo loco amplius quaesitum est, an fideicommissarius quoque inuitus cogatur dare eam summam et recipere hereditatem, quasi et ipsius fidei commissum esset: sed id uerisimile non est, cum talis oratio magis ipsius causa, quam contra ipsum posita uideatur.
이 점에서 더 나아가 신탁유증수혜자 역시 자신의 의사에 반하여 그 금액을 지급하고 상속을 수락하도록 강제되는가가 문제되었으나, 그러한 문언은 그에 대항하기보다는 오히려 그를 위하기 위해 놓인 것으로 보이므로 그것은 타당하지 않다.
§35.2.30.8Cum lex Falcidia interuenit, non ueniunt in contributionem, quae ipsi heredi a semetipso uel seruo eius legata fideiue commissa sunt.
팔키디우스법이 개입할 때, 상속인 자신에게 자기 자신으로부터 또는 자신의 노예로부터 유증되거나 신탁유증된 것은 안분 분담에 들어가지 않는다.
alia causa est eorum, quae in die certa dantur: nam si libertatis dies coepit cedere, ei debebuntur et in contributionem ueniunt.
일정한 기일에 주어지는 것들의 경우는 다르다. 즉, 자유의 기일이 도래하기 시작했다면 그것들은 그에게 지급되어야 하며 안분 분담에 들어간다.
ac ne ea quidem, quae quis seruis suis inutiliter sine libertate legauit fideiue commisit, in computationem eius legis cedunt.
그리고 자기 노예에게 자유를 주지 않은 채 무효하게 유증하거나 신탁유증한 것도 그 법의 계산에 산입되지 않는다.
§35.2.30.9Res, quas neque per fideicommissum relinqui posse certum est, in legis Falcidiae computationem non ueniunt.
신탁유증에 의해서도 남겨질 수 없는 것이 확실한 물건들은 팔키디우스법의 계산에 들어가지 않는다.