[PAULUS libro singulari ad legem Falcidiam.
[保罗,自《法尔西迪亚法》单卷本。
] §35.2.3.prSi heres institutus eam hereditatem quae soluendo non est uendiderit, uix quidem poterit persuaderi non fuisse eam hereditatem soluendo, quae emptorem inuenerit: uera autem ratione nihil legatariis debebitur, quia magis ex stultitia emptoris habere uidetur heres institutus quam ex bonis defuncti.
] 如果指定继承人出售了资不抵债的遗产,固然很难令人相信这笔已经找到买主的遗产是资不抵债的;但根据法律的真实逻辑,受遗赠人将分文得不到,因为指定继承人似乎更多是从买方的愚蠢中、而非从死者的财产中获得这一利益。
nam et e contrario si male uendiderit res hereditarias, non erit hoc legatariorum detrimentum: ita ergo commodum debet esse heredis, si bene res administrauerit.
因为相反地,如果他低价出售了遗产,这并不会损害受遗赠人的利益;因此,如果他妥善管理了财产,其利益也应当归于继承人。
§35.2.3.1Sed et si is qui soluendo non est legauerit et heres cum creditoribus deciderit, ne solidum solueret, et ob eam decisionem factum sit, ut aliquid retineret, nihil tamen legatariis debiturum, quia eam pecuniam non ex hereditate, sed ex decisione habet.
但是,即使一个资不抵债的人作出了遗赠,且继承人与债权人达成和解,从而免予支付全部债务,并因该和解而得以保留了部分财产,然而受遗赠人仍将一无所得,因为他获得这笔钱并非基于遗产,而是基于和解。
§35.2.3.2Item si rei publicae in annos singulos legatum sit, cum de lege Falcidia quaeratur, Marcellus putat tantum uideri legatum, quantum sufficiat sorti ad usuras trientes eius summae, quae legata est, colligendas.
同样地,如果向国家逐年进行遗赠,当涉及《法尔西迪亚法》的适用问题时,马尔切鲁斯认为,应当只视作遗赠了这样一笔数额:该数额作为本金,足以用来收取所遗赠总额三分之一利息的款项。