[SCAEUOLA libro quarto responsorum.
[斯卡埃沃拉,自《答辩集》第四卷。
] §35.2.25.prMaritum suum et filium communem aequis partibus heredes instituit: quaesitum est, an in ratione legis Falcidiae imputandum sit marito, quod ad eum ex eadem hereditate per filium peruenit.
] (某妇人)指定其丈夫与他们的共同儿子为等额继承人。 现问:在法尔西迪亚法的计算中,丈夫通过儿子从同一笔遗产中获得的财产,是否应当充抵其份额?
respondit, si ex institutione filii tantum retineat, quantum ad Falcidiam satis sit, nihil quartae nomine deducendum.
他回答说,如果丈夫从儿子的继承指定中保留了足以满足法尔西迪亚法所要求的数额,则无需以四分之一份额的名义扣除任何财产。
§35.2.25.1A liberto, cui fundum legauerat, per fideicommissum Seiae annua decem dedit: quaesitum est, si lex Falcidia liberti legatum minuerit, an Seiae quoque annuum fideicommissum minutum uideatur, cum reditus largiatur annuam praestationem.
(遗嘱人)从其已遗赠土地的获释奴隶处,通过信托遗赠每年给塞娅十个单位。 现问:如果法尔西迪亚法削减了给该获释奴隶的遗赠,那么在土地收益足以支付年度给付的情况下,给塞娅的年度信托遗赠是否也应被视为削减?
respondit secundum ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi alia mens testatoris probetur.
他回答说,根据所陈述的事实,除非证明遗嘱人有其他意图,否则不应被视为削减。