[SCAEUOLA libro quarto responsorum. ] §35.2.25.prMaritum suum et filium communem aequis partibus heredes instituit: quaesitum est, an in ratione legis Falcidiae imputandum sit marito, quod ad eum ex eadem hereditate per filium peruenit.
[스카에볼라, 답변집 제4권.] (어떤 여성이) 자신의 남편과 공통의 아들을 동등한 비율로 상속인으로 지정했다. 팔키디우스법의 계산에 있어, 동일한 상속재산으로부터 아들을 통해 남편에게 귀속된 것이 남편에게 산입되어야 하는지가 문제되었다.
respondit, si ex institutione filii tantum retineat, quantum ad Falcidiam satis sit, nihil quartae nomine deducendum.
그는 만약 남편이 아들의 상속인 지정으로부터 팔키디우스법에 충분할 만큼의 몫을 보유하고 있다면, 4분의 1 명목으로 공제할 것은 아무것도 없다고 답변했다.
§35.2.25.1A liberto, cui fundum legauerat, per fideicommissum Seiae annua decem dedit: quaesitum est, si lex Falcidia liberti legatum minuerit, an Seiae quoque annuum fideicommissum minutum uideatur, cum reditus largiatur annuam praestationem.
(유언자는) 토지를 유증받은 해방노예로부터 신탁유증을 통해 세이아에게 매년 10씩을 주었다. 팔키디우스법에 의해 해방노예의 유증이 감액된 경우, 토지의 수익이 매년의 급부를 충분히 공급하고 있다 하더라도 세이아에 대한 매년의 신탁유증 역시 감액된 것으로 보아야 하는지가 문제되었다.
respondit secundum ea quae proponerentur non uideri minutum, nisi alia mens testatoris probetur.
그는 제시된 사실에 따를 때, 유언자의 다른 의도가 증명되지 않는 한 감액된 것으로 보이지 않는다고 답변했다.