[PAULUS libro undecimo quaestionum.
[保罗,自《疑义集》第十一卷。
] §35.2.18.prFilius familias qui militauerat decedens patris sui fidei commisit codicillis, ut peculium suum castrense Titio post mortem restitueret: quaerebatur, an ut heres quartam deducere possit.
] 一名曾服兵役的家子在临终时,通过遗嘱补充书托付其父亲的信托,要求在死后将他的兵役特有财产归还给提修斯。 人们提出了疑问:父亲作为继承人是否可以扣除四分之一。
dixi legem Falcidiam inductam esse a diuo Pio etiam in intestatorum successionibus propter fideicommissa: sed in proposito nec hereditatem esse, quamuis placeret mihi extraneo herede instituto fieri hereditatem aditione eius: nam cum apud patrem remanet, ius pristinum durat et peculium est.
我说,神君庇护甚至在无遗嘱继承中也为了信托遗赠而引入了法尔西迪亚法;但在本案中并不存在继承财产,尽管我曾赞同以下观点:如果指定了外来继承人,则由于其接受继承而产生继承财产。 因为当该特有财产留存在父亲处时,原有的权利关系继续存在,它仍然是特有财产。
nec huic contrarium est, quod in testamento eius qui apud hostes decessit exercetur Falcidia: nam fictio legis Corneliae et hereditatem et heredem facit.
这与在敌手处死亡者的遗嘱中适用法尔西迪亚法并不矛盾;因为科尔内利乌斯法的拟制既创造了继承财产,也创造了继承人。
sed me non dubitare, quin debeat id quoque indulgeri legis beneficium, siquidem quasi patris familiae bona restituere cogitur et heres scriptus omissa ex testamento aditione exemplo edicti legatorum nomine conuenietur.
但我说,我不怀疑也应当给予其这一法律上的利益,因为他被强迫归还财产,就好像那是家父的财产一样,并且就像指定继承人疏于根据遗嘱接受继承而将根据告示的先例以遗赠名义被起诉一样。
§35.2.18.1His consequens erit, ut, si ex fructibus medio tempore quartam et quartae fructus habuerit pater, etiam Trebellianum senatus consultum inducamus et utiles actiones exerceri possint fiatque hereditas post restitutionem.
由此得出的结论是:如果父亲在过渡期间从孳息中保有四分之一以及该四分之一的孳息,我们也将适用特雷贝利乌斯元老院议决,从而可以行使有用诉权,并在归还后产生继承关系。