[IDEM libro uicesimo nono quaestionum.
[同上,自《问题集》第二十九卷。
] §35.2.11.prIn ratione legis Falcidiae retentiones omnis temporis heredi in quadrantem imputantur.
] 在法尔西迪亚法的计算中,任何时期的继承人扣除额均算入其四分之一的份额中。
§35.2.11.1Si seruus sub condicione libertate data uita decessit, si quidem impleta condicio quandoque fuerit, heredi non uidebitur perisse: quod si defecerit, in contrarium ratio trahit, sed quanti statuliber moriens fuisse uidebitur.
如果附条件被给予自由的奴隶(在继承开始后)死亡,倘若该条件在某个时候得以成就,则对继承人而言,不视为该奴隶已灭失;但如果条件不成就,计算则朝相反方向进行,但仅限于该条件附自由奴隶在死亡时被认为具有多少价值的限度内。
§35.2.11.2Imperator Marcus Antoninus decreuit heredes, quibus pars bonorum ablata est, non in ampliorem partem quam pro ea parte quae relicta est legatorum nomine teneri.
皇帝马可·安东尼尼裁定,被没收部分财产的继承人,并不在超过留给他们的那部分比例之外,因遗赠名义承担责任。
§35.2.11.3Cum quidam parte dimidia bonorum adempta fuisset relegatus idemque prouocatione interposita testamento postea facto obisset atque post mortem eius non iuste appellatum esset pronuntiatum: quaesitum est, utrum aeris alieni loco pars dimidia abscederet, ut residua sola uideretur fuisse in bonis, an uero succurri heredi necessarium esse uidebitur.
当某人在被没收半数财产并处以流刑后,提起上诉并在随后立下遗嘱后死亡,且在其死后被宣告上诉无理时:有人提出疑问,被没收的半数财产是否应当像债务一样被扣除,从而使得只有剩余部分被视为存在于财产中,还是确实应当对继承人予以救济。
sed uidetur succurri debere, cum animus litigantis et optinendi uotum hanc opinionem admittit.
但看来应当予以救济,因为诉讼当事人的意图以及胜诉的愿望容许这一观点。
§35.2.11.4Si seruus testamento manumissus ante aditam hereditatem decedat, heredi quidem perisse intellegitur: sed cuius pretii erit, qui, si uiueret, non aestimaretur? nam et eos, qui moriente domino ea ualetudine affecti fuerant, ut eos non posse uiuere certum esset, tamen, si postea moriantur, hereditati perisse responsum est.
如果遗嘱中被解放的奴隶在接受继承前死亡,对继承人而言确实被理解为已灭失;但是,如果他活着本不会被估价,那么他的价值几何? 因为已有解答称,那些在主人死亡时患有确信无法存活之疾病的奴隶,若在随后死亡,亦被视为对遗产而言已灭失。
nec aliud in his, qui sub eodem tecto fuerunt, cum dominus a familia necaretur.
对于在主人被家奴杀害时,处于同一屋檐下的奴隶,情况并无不同。
§35.2.11.5Quod uulgo dicitur in tabulis patris et filii unam Falcidiam seruari quam potestatem habeat, uidendum est: quamuis enim substitutus quae a pupillo relicta sunt, cum filius heres exstitit, ut aes alienum quodlibet debeat, tamen propter ea, quae data sunt tabulis secundis, contributioni locus est.
俗话所说的在父亲和儿子的遗嘱中仅保留一个法尔西迪亚留保分,其具有何种效力,必须予以探讨:因为尽管替代继承人对于被监护人在儿子成为继承人时所留下的遗赠,负有如同任何债务一样的支付义务,但由于在第二遗嘱中作出的遗赠,仍有按分补偿的余地。
secundum quae poterit euenire, ne substitutus quicquam retineat uel ut longe plus habeat quartae paternae hereditatis.
根据这一点,可能会发生替代继承人无法保留任何财产,或者其保有的财产远超父亲遗产的四分之一的情况。
quid ergo, si non sufficiat pupilli hereditas legatis, cum patris suffecisset? de suo (quadrante nimirum) dabit substitutus, quoniam pater legauit de suo: nec ad rem pertinet, quod ex nullo testamento praestatur ultra uires patrimonii, cum in hac parte iuris legata, quae tabulis secundis relinquuntur, quasi primis sub condicione relicta intelleguntur.
那么,如果被监护人的遗产不足以支付遗赠,而父亲的遗产本来充足,该怎么办? 替代继承人将从自己的份额中(当然是从四分之一留保分中)给付,因为父亲是用自己的财产进行遗赠的;而且,任何遗嘱的给付不得超过遗产总额这一原则在此并不适用,因为在此法学领域中,在第二遗嘱中所留下的遗赠,被理解为如同在第一遗嘱中附条件留下的一样。
§35.2.11.6Si filio suo duos substituerit et alterius portionem onerauerit, tractari solet, an ex persona sua Falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet uel unus pupilli substitutus.
如果父亲为他的儿子指定了两名替代继承人,并仅在其中一人的份额上施加了负担,人们通常会讨论,该替代继承人是否可以基于其自身的身份引入法尔西迪亚留保分,而这种权利是被监护人本身或单一的被监护人替代继承人所不享有的。
et facile quis dixerit consequenter prioribus, quae de patrimonii ratione dicta sunt, non esse Falcidiae locum et ultra uires portionis conueniendum alterum substitutum.
有人可能会根据前述关于遗产计算的说明,轻易地认为此处没有法尔西迪亚法的适用余地,而另一名替代继承人应当在超出其份额范围之外被诉。
sed uerior est diuersa sententia perinde huic quartam relinquendam existimantium atque ita si patri heres extitisset: ut enim opes patris et contributio legatorum inde capiunt et formam et originem, ita plures substituti subducta persona pupilli reuocandi sunt ad intellectum institutionis.
但相反的观点更为真实,即认为应当留给此人四分之一,就如同他作为父亲的继承人一样;因为父亲的财产和遗赠的按分补偿正是从此获得形式和根源,因此,在扣除被监护人的身份后,多名替代继承人应当被拉回到继承人指定本意的理解中。
quid tamen dicemus de altero substituto, qui non est oneratus? si forte nondum legata pupillus a se relicta soluit et aliquid ultra dodrantem sit in omnibus, et ipsum Falcidiam habiturum? atquin quartam habet neque idem patiatur instituti comparatio.
然而,对于另一名没有被施加负担的替代继承人,我们该怎么说? 如果恰好被监护人尚未支付其自身留下的遗赠,且所有遗赠总计超过了四分之三,他自己是否也享有法尔西迪亚留保分? 但他已经拥有了四分之一,且与指定继承人的类比也不允许他遭受同样的对待。
rursus si negemus, aliud aperte, quam quod uolgo probatum est, respondetur.
反之,如果我们予以否定,作出的回答则显然有悖于世人普遍赞同的观点。
itaque uarietas exsistet, ut is quidem, qui proprio nomine oneratus est, uelut institutus desideret quartam, alter autem, qui non est oneratus, ut substitutus, licet portio largiatur eius, non in solidum conueniatur propter calculi confusionem.
因此,将会出现差异:即那个以自己名义被施加负担的人,如同指定继承人一样要求四分之一;而另一个未被施加负担的人,作为替代继承人,尽管其份额丰厚,但为了避免计算上的混乱,不会被就全额提起诉讼。
huic consequens est, ut, si pupillo de Falcidia cautum fuit, duobus committatur stipulatio, uidelicet in eam quantitatem, quam unusquisque sibi retinere potuisset.
由此得出的结论是,如果曾为被监护人就法尔西迪亚留保分作出了担保,则该约言归于两人,即针对每个人本可为自己保留的数额。
§35.2.11.7Quaesitum est, si quis pupillo coheredem substituisset, quemadmodum legis Falcidiae ratio inquiri debeat? et quale est, quod uolgo diceretur, legatorum rationem separandam? dixi, quantum ad legata, quae pater a filio, item a substituto reliquit, nullam fieri posse separationem, cum communi calculo subiciantur et inuicem inducant contributionem.
有人提出疑问,如果有人为被监护人指定了共同继承人作为替代继承人,应当如何考察法尔西迪亚法的计算? 而俗话所说的“遗赠的计算应当分开”,其含义又是什么? 我曾说,对于父亲从儿子处以及从替代继承人处留下的遗赠,无法进行任何分离,因为它们被归入共同的计算中,并相互带来按分补偿。
sed legata, quae ab instituto extero data sunt, permisceri ceteris non oportere: ideoque quartam pupillo datae portionis habere substitutum, quamuis suam portionem habeat ut institutus: et aliam causam esse eius, qui ex uariis portionibus heres scriberetur: ibi enim legatorum confundi rationem non minus, quam si semel fuisset nuncupatus ex ea portione, quae conficeretur ex pluribus, neque referre, pure saepe an sub diuersis condicionibus sit heres institutus.
但是,由外部指定继承人所给出的遗赠,不应当与其他遗赠混淆:因此,替代继承人享有给予被监护人份额的四分之一,尽管他作为指定继承人拥有自己的份额;而那些从不同份额中被指定为继承人的人,其情况则不同:因为在那里,遗赠的计算将同样被合并,这与他从由数个部分组成的单一份额中被一次性指定没有区别,且他是不附条件地还是在不同条件下被指定为继承人也无关紧要。
§35.2.11.8Si quis exheredato filio substituit heredem institutum et ab eo tabulis quoque secundis legauerit, necessario ratio confundetur, cum ideo legata ualere dixerit Iulianus a substituto relicta, quod idem patri heres exstiterit.
如果有人为被废除继承权的儿子指定了已指定的继承人为替代继承人,并且在第二遗嘱中也通过他作出了遗赠,计算必然会合并,因为朱利安曾说,由替代继承人留下的遗赠之所以有效,正是因为该人同样成为了父亲的继承人。