[IDEM libro uicesimo nono quaestionum. ] §35.2.11.prIn ratione legis Falcidiae retentiones omnis temporis heredi in quadrantem imputantur.
[같은 저자, 설문집 제29권.] 팔키디우스법의 계산에서, 모든 시기의 상속인에 의한 공제액은 상속인의 4분의 1 유보분에 산입된다.
§35.2.11.1Si seruus sub condicione libertate data uita decessit, si quidem impleta condicio quandoque fuerit, heredi non uidebitur perisse: quod si defecerit, in contrarium ratio trahit, sed quanti statuliber moriens fuisse uidebitur.
조건부로 자유를 부여받은 노예가 (상속개시 후) 사망한 경우, 만약 그 조건이 언젠가 성취되었다면, 상속인에게 그가 멸실한 것으로 간주되지 않는다. 그러나 만약 조건이 불성취로 끝났다면, 이와 반대로 계산이 행해진다. 다만 그 조건부 자유 노예가 사망했을 때 얼마의 가치를 가졌던 것으로 간주되어야 하는지의 한도에서이다.
§35.2.11.2Imperator Marcus Antoninus decreuit heredes, quibus pars bonorum ablata est, non in ampliorem partem quam pro ea parte quae relicta est legatorum nomine teneri.
황제 마르쿠스 안토니누스는 유산의 일부를 몰수당한 상속인들은 그들에게 남겨진 지분에 비례하는 것보다 더 큰 부분에 대해서는 유증의 명목으로 의무를 지지 않는다고 결정했다.
§35.2.11.3Cum quidam parte dimidia bonorum adempta fuisset relegatus idemque prouocatione interposita testamento postea facto obisset atque post mortem eius non iuste appellatum esset pronuntiatum: quaesitum est, utrum aeris alieni loco pars dimidia abscederet, ut residua sola uideretur fuisse in bonis, an uero succurri heredi necessarium esse uidebitur.
어떤 사람이 재산의 절반을 몰수당하고 유배 처분에 처해진 후, 상소를 제기하고 그 후에 유언장을 작성하여 사망하였고, 그의 사후에 상소가 부적법하다고 선고되었을 때, 몰수된 절반이 채무처럼 차감되어 남은 절반만이 재산 중에 존재했던 것으로 간주되어야 하는지, 아니면 상속인을 구제하는 것이 필요하다고 보아야 하는지가 질문되었다.
sed uidetur succurri debere, cum animus litigantis et optinendi uotum hanc opinionem admittit.
그러나 소송 당사자의 의사 및 승소하고자 하는 염원이 이 견해를 허용하므로, 구제되어야 마땅한 것으로 보인다.
§35.2.11.4Si seruus testamento manumissus ante aditam hereditatem decedat, heredi quidem perisse intellegitur: sed cuius pretii erit, qui, si uiueret, non aestimaretur? nam et eos, qui moriente domino ea ualetudine affecti fuerant, ut eos non posse uiuere certum esset, tamen, si postea moriantur, hereditati perisse responsum est.
만약 유언으로 해방된 노예가 유산 상속을 승인하기 전에 사망한다면, 상속인에게는 멸실된 것으로 이해된다. 하지만 그가 살아있었다면 평가되지 않았을 그의 가치는 얼마가 될 것인가? 왜냐하면 주인이 사망할 때 살아남을 수 없음이 확실한 질병에 걸려 있던 노예들도 그 후에 사망한 경우에는 상속재산에 대해 멸실된 것으로 회답되었기 때문이다.
nec aliud in his, qui sub eodem tecto fuerunt, cum dominus a familia necaretur.
주인이 가족(노예들)에 의해 살해당했을 때 같은 지붕 아래에 있던 노예들의 경우에도 다르지 않다.
§35.2.11.5Quod uulgo dicitur in tabulis patris et filii unam Falcidiam seruari quam potestatem habeat, uidendum est: quamuis enim substitutus quae a pupillo relicta sunt, cum filius heres exstitit, ut aes alienum quodlibet debeat, tamen propter ea, quae data sunt tabulis secundis, contributioni locus est.
아버지와 아들의 유언장들에서 하나의 팔키디우스 유보분이 유지된다는 세상의 통설이 어떤 효력을 가지는지는 검토되어야 한다. 왜냐하면 예비상속인은 아들이 상속인이 되었을 때 피후견인에 의해 남겨진 유증을 마치 임의의 채무인 것처럼 지급할 의무를 진다 하더라도, 제2 유언장에 의해 주어진 유증 때문에 분담의 여지가 있기 때문이다.
secundum quae poterit euenire, ne substitutus quicquam retineat uel ut longe plus habeat quartae paternae hereditatis.
이에 따르면 예비상속인이 아무것도 유보하지 못하거나, 또는 아버지 유산의 4분의 1보다 훨씬 더 많은 것을 가지게 되는 일이 발생할 수 있다.
quid ergo, si non sufficiat pupilli hereditas legatis, cum patris suffecisset? de suo (quadrante nimirum) dabit substitutus, quoniam pater legauit de suo: nec ad rem pertinet, quod ex nullo testamento praestatur ultra uires patrimonii, cum in hac parte iuris legata, quae tabulis secundis relinquuntur, quasi primis sub condicione relicta intelleguntur.
그렇다면 아버지의 유산은 유증에 충분했으나 피후견인의 유산이 유증에 부족하다면 어떻게 되는가? 예비상속인은 자신의 재산(물론 4분의 1 유보분)에서 지급할 것인데, 아버지가 자신의 재산으로부터 유증했기 때문이다. 그리고 어떠한 유언으로부터도 유산 총액을 초과하여 급부가 행해지지 않는다는 원칙은 이 법의 분야에서는 문제되지 않는다. 왜냐하면 제2 유언장에서 남겨진 유증은 제1 유언장에서 조건부로 남겨진 것처럼 이해되기 때문이다.
§35.2.11.6Si filio suo duos substituerit et alterius portionem onerauerit, tractari solet, an ex persona sua Falcidiam possit inducere substitutus, quam pupillus non haberet uel unus pupilli substitutus.
만약 아버지가 그의 아들에게 두 명의 예비상속인을 지정하고 한쪽의 지분에만 부담을 지웠다면, 그 예비상속인이 피후견인 자신이나 혹은 단 한 명의 피후견인 예비상속인이라면 가지지 못했을 팔키디우스 유보금 청구를 자신의 인격으로부터 도입할 수 있는지에 대해 자주 논의된다.
et facile quis dixerit consequenter prioribus, quae de patrimonii ratione dicta sunt, non esse Falcidiae locum et ultra uires portionis conueniendum alterum substitutum.
그리고 재산 계산에 관하여 앞서 언급된 바에 따라, 팔키디우스법의 적용 여지는 없으며 다른 쪽 예비상속인이 지분의 한도를 초과하여 제소당해야 한다고 누군가는 쉽게 말할 수도 있을 것이다.
sed uerior est diuersa sententia perinde huic quartam relinquendam existimantium atque ita si patri heres extitisset: ut enim opes patris et contributio legatorum inde capiunt et formam et originem, ita plures substituti subducta persona pupilli reuocandi sunt ad intellectum institutionis.
그러나 다른 견해가 더 타당하다. 즉, 마치 그가 아버지의 상속인이 되었던 것처럼 이 자에게 4분의 1이 남겨져야 한다고 생각하는 견해이다. 왜냐하면 아버지의 재산과 유증의 분담은 거기서부터 형식과 기원을 취하므로, 그와 같이 복수의 예비상속인은 피후견인의 인격을 제외하고 상속인 지정의 본뜻으로 되돌려져야 하기 때문이다.
quid tamen dicemus de altero substituto, qui non est oneratus? si forte nondum legata pupillus a se relicta soluit et aliquid ultra dodrantem sit in omnibus, et ipsum Falcidiam habiturum? atquin quartam habet neque idem patiatur instituti comparatio.
그러나 부담을 지지 않은 다른 쪽 예비상속인에 대해서는 무엇이라 말할 것인가? 만약 피후견인이 자신이 남긴 유증을 아직 지급하지 않았고 모든 유증이 유산 전체의 4분의 3을 초과한다면, 그 자신도 팔키디우스 유보분을 가지게 될 것인가? 하지만 실제로 그는 4분의 1을 가지고 있으며 지정상속인과의 비교가 같은 취급을 받는 것을 허용하지 않는다.
rursus si negemus, aliud aperte, quam quod uolgo probatum est, respondetur.
반대로 만약 이를 부정한다면 일반적으로 인정되는 바와 명백히 다른 회답을 하게 된다.
itaque uarietas exsistet, ut is quidem, qui proprio nomine oneratus est, uelut institutus desideret quartam, alter autem, qui non est oneratus, ut substitutus, licet portio largiatur eius, non in solidum conueniatur propter calculi confusionem.
따라서 자기 이름으로 부담을 진 자는 지정상속인처럼 4분의 1을 요구하고, 부담을 지지 않은 다른 자는 예비상속인으로서 비록 지분이 풍부할지라도 계산의 혼란을 피하기 위해 전액에 대해 제소당하지는 않는다는 차이가 발생하게 된다.
huic consequens est, ut, si pupillo de Falcidia cautum fuit, duobus committatur stipulatio, uidelicet in eam quantitatem, quam unusquisque sibi retinere potuisset.
이에 귀결되는 바로서, 만약 피후견인을 위해 팔키디우스 유보분에 관한 보증이 이루어졌다면 두 사람에게 약정이 위임된다. 즉, 각자가 자신을 위해 유보할 수 있었을 액수에 대해서이다.
§35.2.11.7Quaesitum est, si quis pupillo coheredem substituisset, quemadmodum legis Falcidiae ratio inquiri debeat? et quale est, quod uolgo diceretur, legatorum rationem separandam? dixi, quantum ad legata, quae pater a filio, item a substituto reliquit, nullam fieri posse separationem, cum communi calculo subiciantur et inuicem inducant contributionem.
만약 누군가가 피후견인에게 공동상속인을 예비상속인으로 지정했다면, 팔키디우스법의 계산은 어떻게 조사되어야 하는지가 질문되었다.
sed legata, quae ab instituto extero data sunt, permisceri ceteris non oportere: ideoque quartam pupillo datae portionis habere substitutum, quamuis suam portionem habeat ut institutus: et aliam causam esse eius, qui ex uariis portionibus heres scriberetur: ibi enim legatorum confundi rationem non minus, quam si semel fuisset nuncupatus ex ea portione, quae conficeretur ex pluribus, neque referre, pure saepe an sub diuersis condicionibus sit heres institutus. §35.2.11.8Si quis exheredato filio substituit heredem institutum et ab eo tabulis quoque secundis legauerit, necessario ratio confundetur, cum ideo legata ualere dixerit Iulianus a substituto relicta, quod idem patri heres exstiterit.
그리고