[PAULUS libro singulari ad legem Falcidiam. ] §35.2.1.prLex Falcidia lata est, quae primo capite liberam legandi facultatem dedit usque ad dodrantem his uerbis: 'qui ciues Romani sunt, qui eorum post hanc legem rogatam testamentum facere uolet, ut eam pecuniam easque res quibusque dare legare uolet, ius potestasque esto, ut hac lege sequenti licebit'.
《法尔西迪亚法》得以通过,该法在第一章中以下列言词赋予了最高可达遗产四分之三的自由遗赠权:“凡罗马公民,其中若有人在文本草案通过后欲制作遗嘱,其有权及权力将该资金及该财产给予并遗赠给其所愿的任何人,只要这是后续法律所允许的。
secundo capite modum legatorum constituit his uerbis: 'quicumque ciuis Romanus post hanc legem rogatam testamentum faciet, is quantam cuique ciui Romano pecuniam iure publico dare legare uolet, ius potestasque esto, dum ita detur legatum, ne minus quam partem quartam hereditatis eo testamento heredes capiant, eis, quibus quid ita datum legatumue erit, eam pecuniam sine fraude sua capere liceto isque heres, qui eam pecuniam dare iussus damnatus erit, eam pecuniam debeto dare, quam damnatus est’.
”第二章中以下列言词规定了遗赠的限额:“凡罗马公民在文本草案通过后制作遗嘱,无论其欲根据公法给予或遗赠给任何罗马公民多少资金,其均有权及权力如此行事,只要遗赠的给予方式能使继承人根据该遗嘱获得不少于遗产四分之一的份额;对于以此方式被给予或遗赠任何财物之人,其可不受欺诈地接受该资金,且被命令并判处给付该资金的继承人,应当给付其被判处给付的该资金。
§35.2.1.1Lex Falcidia etiam ad eos, qui apud hostes moriuntur, propter legem Corneliam pertinere uidetur, quod ea lex perinde eorum testamenta confirmat, atque si in ciuitate decessissent: propter quam fictionem lex Falcidia et omnes testamentariae pertinent, quae tamen possint locum habere.
” 《法尔西迪亚法》由于《科尔内利乌斯法》的缘故,似乎也适用于死于敌方阵营之人,因为该法确认他们的遗嘱,犹如他们在城邦中去世一样:由于这一拟制,《法尔西迪亚法》及所有关于遗嘱的法律均适用,但前提是它们能够发挥作用。
§35.2.1.2Ad eos, qui omissa causa testamenti possident hereditatem, non pertinet lex Falcidia: sed per edictum praetoris inducitur potestas legis.
对于在放弃遗嘱根由的情况下占有遗产之人,《法尔西迪亚法》并不适用;但通过裁判官的告示,该法律的效力得以引入。
§35.2.1.3Idemque est, si iurisiurandi condicio remissa sit.
若免除了宣誓条件,情况亦同。
§35.2.1.4Sed et si seruo suo testator data libertate legauerit, quia differtur in id tempus, quo liber futurus est, item ei qui apud hostes est aut ei qui nondum natus est datum sit aliquid, haec lex locum habebit.
但是,如果遗言人在给予其奴隶自由的同时进行了遗赠,因为这被推迟到该奴隶将获得自由之时,同样,如果某物被给予了处于敌方阵营之人或尚未出生之人,本法将适用。
§35.2.1.5Ad municipum quoque legata uel etiam ea, quae deo relinquuntur, lex Falcidia pertinet.
对于给自治市的遗赠,甚至对于留给神明的财物,《法尔西迪亚法》亦适用。
§35.2.1.6Non solum autem ad res proprias testatoris legatas, sed et alienas lex pertinet.
法律不仅适用于遗赠遗言人自身的财产,也适用于他人的财产。
§35.2.1.7Et omne quod ex bonis defuncti erogatur refertur ad hanc legem, siue in corpore constet certo incertoue siue pondere numero mensura ualeat aut etiam si ius legatum sit (ut usus fructus) aut quod in nominibus est.
且从死者财产中支出的所有款项均归于本法的管辖,无论该财产是特定的或不特定的有形物,还是其价值取决于重量、数量、度量,甚至被遗赠的是一项权利(如用益权)或属于债权性质之物。
§35.2.1.8Item si ita legatum sit: 'heres meus Seio penum dato: si non dederit, decem dato', quidam putant omnimodo in legato decem esse, penum autem mortis causa capi nec in Falcidiam imputare id heredem posse.
同样,若遗赠方式如下:“我的继承人应给塞尤斯粮食;若不给,则给十个金币”,有人认为无论如何遗赠物都是十个金币,而粮食是因死而取得的,继承人不能将其计入《法尔西迪亚法》的扣除。
ego autem didici, si in continenti heres penum soluerit, uideri hoc legatum esse et in legem Falcidiam imputari posse: et quod dixi 'in continenti' itas accipiendum cum aliquo spatio.
但我得知,若继承人立即给付粮食,则这被视为遗赠,且可以计入《法尔西迪亚法》的扣除;我所说的“立即”应当理解为带有一定的宽限时间。
quod si iam mora facta soluerit heres penum, tunc nec legatum eum accepisse nec in Falcidiam imputari posse: iam enim transfusum legatum esse et decem deberi.
但是,如果继承人在迟延发生后才给付粮食,则受遗赠人既没有接受遗赠,也不能将其计入《法尔西迪亚法》;因为此时遗赠已经转化,应当债务给付十个金币。
idemque erit et si ab initio ita legatum datum sit: 'si penum non dederit, decem dato', quia hic penus non est legata et penus si datur, mortis causa capitur, quia deficit legati condicio.
若从一开始遗赠就是这样给出的:“若不给粮食,则给十个金币”,结果亦相同,因为在这里粮食并未被遗赠,而如果给付了粮食,其系因死而取得,因为遗赠的条件未成就。
§35.2.1.9Si usus fructus legatus sit (qui et diuidi potest, non sicut ceterae seruitutes indiuiduae sunt), ueteres quidem aestimandum totum usum fructum putabant et ita constituendum, quantum sit in legato.
如果用益权被遗赠(用益权是可以分割的,这不同于其他不可分割的地役权),古之法学家认为应当估算整个用益权,并以此确定遗赠中有多少份额。
sed Aristo a ueterum opinione recessit: ait enim posse quartam partem ex eo sic ut ex corporibus retineri idque Iulianus recte probat.
但阿里斯托背离了古人的观点:他认为可以从中留保四分之一,正如从有形物中留保一样,尤里安正确地赞同了这一观点。
sed operis serui legatis cum neque usus neque usus fructus in eo legato esse uidetur, necessaria est ueterum sententia, ut sciamus quantum est in legato, quia necessario ex omnibus, quae sint facti, pars decedere debet, nec pars operae intellegi potest.
但是在奴隶劳役的遗赠中,由于该遗赠中既不包含使用权也不包含用益权,古人的观点就是必要的,以便我们知道遗赠中含有多少份额,因为必然要从所有作为的行为中扣除一部分,而劳役的一部分是无法理解的。
immo et in usu fructu si quaeratur, quantum hic capiat, cui usus fructus datus est, quantum ad ceterorum legatorum aestimationem aut etiam huius ipsius, ne dodrantem excedat legatum, necessario ad ueterum sententiam reuertendum est.
相反,即使在用益权中,如果探讨获得用益权之人取得了多少份额,无论是在评估其他遗赠还是该用益权本身时,为了使遗赠不超过四分之三,也必须回归古人的观点。