[PAULUS libro singulari ad legem Falcidiam. ] §35.2.1.10Si quis creditori suo quod debet legauerit, aut inutile legatum erit, si nullum commodum in eo uersabitur, aut si (propter repraesentationis puta commodum) utile erit, lex quoque Falcidia in eo commodo locum habebit.
若有人向其债权人遗赠其所负之债务,若其中不包含任何利益,则遗赠无效;或者若因(例如即时给付的)利益而有效,则《法尔西迪亚法》亦将适用于该利益。
§35.2.1.11Si legatarius possessionem nanctus est et non potest auocari ei res, quia uoluntate heredis errantis nactus est possessionem, dabitur actio heredi, ut id quod supra dodrantem est offeratur.
若受遗赠人已取得占有,且由于他是凭着发生错误的继承人的意愿取得占有的,因而无法从他那里收回该物,则应给予继承人诉权,以便使超出四分之三的部分被给付给他。
§35.2.1.12Interdum omnimodo necessarium est solidum solui legatario interposita stipulatione ‘quanto amplius, quam per legem Falcidiam ceperit, reddi': ueluti si quae a pupillo legata sint non excedant modum legis Falcidiae, ueremur autem, ne impubere eo mortuo alia legata inueniantur, quae contributione facta excedant dodrantem.
有时,在加入“返还超出依《法尔西迪亚法》应得之额的部分”之口头契约的情况下,绝对有必要向受遗赠人全额给付:例如,若受监护人所遗赠之物未超出《法尔西迪亚法》的限额,但我们担心,若他在未达适婚年龄前死亡,可能会发现其他遗赠,在进行按比例分摊后会超出四分之三。
idem dicitur et si principali testamento quaedam sub condicione legata sunt, quae an debeantur incertum est.
若在主遗嘱中某些财物是附条件遗赠的,且它们是否应予给付尚不确定,情况亦同。
et ideo, si heres sine iudice soluere paratus sit, prospiciet sibi per hanc stipulationem.
因此,若继承人准备在无裁判官裁判的情况下进行给付,他将通过这一口头契约来保护自己。
§35.2.1.13Id, quod ex substitutione coheredis ad coheredem peruenit, proficit legatariis: is enim similis est heres ex parte pure, ex parte sub condicione heredi instituto.
因共同继承人的置换而归属于共同继承人的财产,使受遗赠人获益:因为这种继承人类似于一部分被无条件指定、另一部分被附条件指定为继承人的人。
sed ea, quae ab eo legata sunt, sia omiserit hereditatem, non augebuntur, scilicet si ab eo nominatim data sunt, non 'quisquis mihi heres erit'.
但是,若他放弃了继承,则由他遗赠的财物不会增加,当然,这是指这些财物是由他指名给予,而非以“凡成为我继承人者”的方式给予的情况。
§35.2.1.14Si coheredis mei portio exhausta sit, mea integra et illam uindicauero, Cassius confundendas esse partes existimat, Proculus contra: in qua specie et Iulianus Proculo adsensit, quam sententiam probabiliorem esse puto.
若我的共同继承人的份额已被(遗赠)耗尽,而我的份额完好无损,且我请求了那一份额,卡西乌斯认为两部分应当合并计算,普罗库鲁斯则持相反意见;在此案中,尤里安亦赞同普罗库鲁斯,我认为这一观点更为可信。
sed et diuus Antoninus iudicasse dicitur commiscendas esse utrasque partes in computatione legis Falcidiae.
但据说神君安东尼也曾裁决,在计算《法尔西迪亚法》时,两部分应当合并。
§35.2.1.15Si coheredem meum post aditam hereditatem adrogauero, non dubitabitur, quin separandae sint portiones, perinde atque si coheredi meo heres exstitissem.
若我在接受继承后收养了我的共同继承人,毫无疑问,两部分份额应当分开,犹如我已成为我的共同继承人的继承人一样。
§35.2.1.16Si in annos singulos legatum sit Titio, quia multa legata et condicionalia sunt, cautioni locus est quae in edicto proponitur quanto amplius accipit reddi.
若向提蒂乌斯按年进行遗赠,由于存在许多且附条件的遗赠,便有适用裁判官告示中所规定的“返还多领部分之担保”的余地。
§35.2.1.17Id, quod natura hereditati debetur et peti quidem non potest, solutum uero non repetitur, non esse computandum in hereditate quidam putant.
有人认为,基于自然法对遗产所负有的债务,虽不能被请求,但一旦给付便不得请求返还,该债务不应计算在遗产之内。
sed Iulianus et haec ex euentu augere patrimonium aut non augere existimat et hereditario iure id quoque capi ideoque et in restitutionem hereditatis uenturum.
但尤里安认为,这些根据实际结果亦会增加或不增加财产,且其也是依据继承法取得的,因此也将包含在遗产的返还中。
§35.2.1.18Si debitor creditori heres existat, quamuis confusione liberetur, tamen locupletiorem hereditatem percipere uidetur, ut computetur ei quod debet, quamuis aditione confusum sit.
若债务人成为其债权人的继承人,虽然他因混同而免除债务,但由于他所负的债务仍应计入其份额,故即使因接受继承而发生混同,他仍被视为取得了更丰厚的遗产。
§35.2.1.19De impensa monumenti nomine facta quaeritur, an deduci debeat.
关于以纪念碑名义所作出的支出,探讨其是否应当予以扣除。
et Sabinus ita deducendum putat, si necessarium fuerit monumentum extruere.
萨比努斯认为,只有在确有必要建造纪念碑的情况下才应予以扣除。
Marcellus consultus, an funeris monumentique impensa, quantam testator fieri iussit, in aere alieno deduci debeat, respondit non amplius eo nomine, quam quod funeris causa consumptum est, deducendum.
马尔切鲁斯在被咨询“遗言人所命令进行的葬礼和纪念碑的费用,是否应当作为债务予以扣除”时,回答说在该名目下扣除的费用不得超出为葬礼所花费的数额。
nam eius, quod in extructionem monumenti erogatum est, diuersam esse causam: nec enim ita monumenti aedificationem necessariam esse, ut sit funus ac sepultura.
因为为了建造纪念碑而支出的财物的性质是不同的:建造纪念碑并不像葬礼和埋葬那样是必不可少的。
id circo eum, cui pecunia ad faciendum monumentum legata sit, Falcidiam passurum.
因此,被遗赠金钱用于建造纪念碑的人,将承受《法尔西迪亚法》的扣除。