[UALENS libro primo fideicommissorum. ] §35.1.89.prnon ad ea dumtaxat pertinet, quae saepius sub diuersis condicionibus, sed etiam quae primo pure, deinde sub condicione dantur.
这不仅适用于在不同条件下屡次给予的情况,也适用于起初无条件、随后在一定条件下给予的情况。
itaque quod heres pure dare iussus est quodue pure legatum est, cum id ex interuallo sub condicione legatum est, posterius ualet: si prius sub condicione, deinde pure legatum est, praesens debetur.
因此,如果继承人被命令无条件给予之物,或无条件遗赠之物,在间隔一段时间后又被有条件地遗赠,则后者的效力优先;如果起初是有条件遗赠,随后是无条件遗赠,则立即债务到期。
quod si pure legatum ex continenti heres sub condicione damnatus aut rogatus est dare, perinde est, ac si iuncta subiecta scriptura idem legatum esset, uel ut praesens uindicari, si hoc uoluerit legatarius, uel, cum condicio exstiterit, ab herede peti possit, nisi commemoratione superioris legati posterius scriptum fuerit, uelut: 'Stichum, quem illi legaui, heres meus ei, si illud factum erit, dato': tunc enim reuocandi animo praesens legatum et sub condicione dandi ita scribsisse uidebitur: et si ante condicionem rem uindicet, doli exceptio locum habere poterit.
但如果紧接在无条件遗赠之后,继承人被判令或被请求在一定条件下给予该物,这就如同在紧密相连并随后附言的文书中作出了同一遗赠一样,如果受遗赠人愿意,既可以作为即期遗赠进行追索,也可以在条件成就时向继承人请求给付,除非在随后的文书写明时提到了在先的遗赠,例如:“我遗赠给他的斯蒂库斯,如果发生了那件事,我的继承人应当给予他。 ”因为在这种情况下,遗嘱人将被视为怀有撤销即期遗赠并在特定条件下给付的意图而这样书写的;如果受遗赠人在条件成就前追索该物,则恶意抗辩将被允许提起。