[IDEM libro quarto decimo responsorum. ] §35.1.84.pr'Illis libertis alimentorum nomine, si cum filio meo morati fuerint, menstruos denarios centenos et uestiaria dari uolo'.
[同上,于《答复录》第十四卷] “我希望在扶养费的名义下,如果那些解放自由人与我的儿子共同居住,则每月向他们给付一百银币及衣物。
liberti in obsequio fuerunt, quamdiu adulescens ad militiam promoueretur: qua causa effectum est, ut quibusdam Romae relictis proficisceretur, et apud castra defunctus est: quaesitum est, an ab heredibus eius alimenta debeantur.
”在年轻儿子被提拔去服兵役之前,这些解放自由人一直尽其侍奉之责;因此,他留下其中一些人在罗马而出发,并于军营中去世。 现问:他的继承人是否应当给付扶养费。
Paulus respondit condicionem quidem in persona libertorum, qui cum filio defuncti morati sunt aut per eos non stetit, quo minus morarentur, mortuo filio testatoris defecisse non uideri.
保罗答复道:就解放自由人的人身(自身情况)而言——他们或曾与死者儿子共同居住,或并非因他们自身的原因而未能共同居住——在立遗嘱人之子死亡时,条件确实不应被视为未成就。
sed si testator propter filii utilitatem his, qui cum eo morati fuissent, alimenta praestari uoluit, contra uoluntatem defuncti petentes audiri non oportere.
但是,如果立遗嘱人是为了儿子的利益,才希望向与儿子共同居住的人提供扶养费,那么违背死者遗愿提出请求的人不应当被听取。