[CALLISTRATUS libro secundo quaestionum. ] §35.1.82.prCum seruus ita liber esse iussus sit 'si rationes reddiderit' eique fundum heres dare damnas sit, uideamus, utrum condicio libertati praeposita sit an uero et legato.
[卡里斯特拉图斯,于《疑问集》第二卷] 当奴隶被如此命令获得自由:‘若其结清账目’,且继承人有义务给予他一块土地时,让我们看看,这一条件是仅针对自由而设,还是也针对遗赠而设。
et quidem si libertati soli accipiamus praepositam, nullus tractatus amplius superest: nam legatum purum inuenitur et ideo inutile fit: quod si condicio etiam legato insita sit, quod quidam recte putant, simul cum libertate dies quoque legati utiliter cedit.
确实,如果我们认为该条件仅针对自由而设,那么就没有任何进一步探讨的余地了:因为该遗赠被发现是无条件的,并因此归于无效。 但如果该条件也包含在遗赠中(正如某些人正确认为的那样),那么与自由产生的同时,该遗赠的效力发生期日也同样有效地届至。
quid ergo continetur his uerbis 'si rationes reddiderit'? quidam hoc aiunt 'si reliqua reddiderit', quasi nihil intersit, utrum sub hac condicione 'si reliqua' uel hac 'si rationes reddiderit'.
那么,“若其结清账目”这句话中究竟包含了什么? 有人说这意味着‘若其归还未清算款项’,就好像处于‘若[归还]未清算款项’这一条件之下,还是处于‘若其结清账目’这一条件之下,并无任何区别似的。
sed nos neque condicionem meram putamus esse, quae in datione exsistit, neque meram condicionem, quae in facto sit, sed eam condicionem, quae ex mixtura quadam consistit.
但我们认为,这既非存在于给予中的纯粹条件,亦非存在于行为中的纯粹条件,而是由某种混合所构成的条件。
nam non utique si ille in folle reliqua optulerit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo seruus reddere solet, id est legendas offerre rationes primum, deinde computandas, ut explorari possit, imputationes probe an improbe referantur, accepta recte relata an non recte: ita enim incipit quidem res a facto, peruenit autem ad pecuniam.
因为,即使他在钱袋中出示了未清算款项,他决非因此就能获得自由:因为遗嘱人并非此意,而是意图让他按照奴隶通常结账的方式来结账,即首先出示账目以供审阅,其次以供核算,从而能够核查账目中的扣除额是诚实还是虚假地载入,收入是否被正确地申报。 因为如此一来,事情确实始于行为,而终于金钱。
inest his uerbis etiam heredes notitia instrui rationum, ut sciant, quid in quaque ratione scriptum sit.
这些话中还包含着:继承人亦应获得关于账目的知情,以便他们知晓每份账目中写了些什么。
nam quod ipse uiuus facturus erat, ab heredibus suis fieri iussisse intellegitur: ille autem utique non sic solebat seruo suo ostendenti reliqua rationes subscribere, sed ita, ut legeret examinaret exciperet.
因为,他自己活着时本来要做的事,被理解为他已命令由其继承人来做:而他在世时,决非在奴隶向其出示未清算款项时便如此在账目上签字,而是要阅读、审查并予以记下。
itaque cum seruo sub hac condicione testamento libertas datur 'si rationes reddiderit', non hanc solam habet significationem, si cautiones instrumentaque omnia actus sui exhibuerit heredi, sed et si reliqua soluerit.
因此,当在遗嘱中以下述条件给予奴隶自由时:“若其结清账目”,这不仅具有以下含义:若他向继承人出示了其行为的所有保证书和证明文件,而且也意味着:若他付清了未清算款项。