[IDEM libro primo definitionum. ] §35.1.79.pr'Heres meus, cum morietur Titius, centum ei dato'.
[同上,于《定义集》第一卷]“我的继承人,当提基乌斯去世时,给其一百。
purum legatum est, quia non condicione, sed mora suspenditur: non potest enim condicio non exsistere.
”这是无条件的遗赠,因为该遗赠并非被条件所中止,而是被延迟:因为该条件不可能不发生。
§35.1.79.1'Heres meus, cum ipse morietur, centum Titio dato'.
“我的继承人,当他自己去世时,给提基乌斯一百。
legatum sub condicione relictum est: quamuis enim heredem moriturum certum sit, tamen incertum est, an legatario uiuo.
”这是附条件遗赠:因为虽然继承人必死是确定的,但当时受遗赠人是否仍存活则是不确定的。
dies legati non cedit et non est certum ad eum legatum peruenturum.
遗赠的权利尚未发生,且不能确定该遗赠是否会归属于他。
§35.1.79.2Qui post Mucianam cautionem interpositam legatum accepit, si contra cautionem aliquid fecerit, stipulatione commissa etiam fructus heredi restituet: hoc enim legatarius et in exordio cauere cogitur.
在提供木奇亚担保后接受遗赠之人,如果做出了违反担保的行为,则在口头协定条件成就时,还应将果实返还给继承人:因为受遗赠人在一开始就被迫为此提供担保。
§35.1.79.3Quamuis usus fructus, cum morietur legatarius, inutiliter legetur, tamen cautionis Mucianae remedium usu fructu quoque sub condicionem alicuius non faciendi legato locum habet.
尽管在受遗赠人去世时开始的用益权遗赠是无效的,但是在附有不作为条件的用益权遗赠中,木奇亚担保的救济手段同样适用。
§35.1.79.4Quod in fraudem legis ad impediendas nuptias scriptum est, nullam uim habet, ueluti: 'Titio patri centum, si filia, quam habet is in potestate, non nubserit, heres dato' uel: 'filio familias, si pater eius uxorem non duxerit, heres dato'.
旨在阻碍婚姻、以此规避法律而记载的内容,不具有任何效力,例如:“如果父亲提基乌斯在其支配权下的女儿不结婚,继承人应给其一百”,或者:“如果家子的父亲不娶妻,继承人应给家子一百”。