[IDEM libro nono decimo quaestionum. ] §35.1.73.prTitio fundus, si in Aşiam non uenerit, idem, si peruenerit, Sempronio legatus est.
[同上,于《问题集》第十九卷] 一块土地被遗赠给提修斯,条件是他不去亚洲;同一块土地被遗赠给塞普罗尼乌斯,条件是他去了亚洲。
cum in omnibus condicionibus, quae morte legatariorum finiuntur, receptum est, ut Muciana cautio interponatur, heres cautionem a Titio accepit et fundum ei dedit.
由于在所有因受遗赠人死亡而终止的条件中,人们都接受应当提供穆修斯保证,因此继承人从提修斯那里接受了保证,并将土地交给了他。
si postea in Asiam peruenerit, Sempronio heres, quod ex stipulatu cautionis interpositae consequi potest, utili actione praestare cogitur.
如果此后提修斯到达亚洲,继承人将被迫通过有用诉讼向塞普罗尼乌斯给付其从所提供的保证的问答契约中所能获得的内容。
sed si cautio medio tempore defecerit, quae sollicite fuerat exacta, non de suo praestabit heres, sed quia nihil ei potest obici, satis erit actiones praestari.
但是,如果在此期间,此前已被严格要求的保证失效,继承人将不用自己的财产进行给付,而是因为没有什么可以归咎于他,故仅提供诉权便已足够。
si tamen, Titius cum in Asiam uenisset, Sempronius, priusquam legatum accipiat, decesserit, heredi eius deberetur, quod defunctus petere potuit.
然而,如果在提修斯到达亚洲时,塞普罗尼乌斯在接受遗赠前已经去世,那么死者本可以请求的内容,应当对他的继承人履行。