[TERENTIUS CLEMENS libro quinto ad legem Iuliam et Papiam. ] §35.1.64.prHoc modo legato dato 'si Lucio Titio non nubserit' non esse legi locum Iulianus aiebat.
[特伦提乌斯·克莱门斯,于《尤里乌斯与帕皮乌斯法注解》第五卷] 尤里安曾说,若以“若其不与路奇乌斯·提提乌斯再婚”这种方式给予遗赠,则法律没有适用的余地。
§35.1.64.1Quod si ita scriptum esset 'si Ariciae non nubserit', interesse, an fraus legi facta esset: nam si ea esset, quae aliubi nuptias non facile possit inuenire, interpretandum ipso iure rescindi, quod fraudandae legis gratia esset adscriptum: legem enim utilem rei publicae, subolis scilicet procreandae causa latam, adiuuandam interpretatione.
但若写明为“若其不在阿里奇亚再婚”,则关键在于是否构成了对法律的规避:因为如果她是那种在其他地方不易找到婚配的人,则应当解释为,为了规避法律而附加的条款依法律本身即为无效。 因为,为了国家利益、当然是为了繁衍后代而制定的法律,必须通过解释来予以协助。