[TERENTIUS CLEMENS libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. ] §35.1.62.prSed si hoc specialiter expressit testator, etiamsi ex alio post mortem suam liberos procreauerit, nihilo minus eam ad legatum admitti.
[特伦提乌斯·克莱门斯,于《尤里乌斯与帕皮乌斯法注解》第四卷] 但如果立遗嘱人特别明确地说明了这一点,即使她在其死后与其他男子生育了子女,她仍被准予接受该遗赠。
§35.1.62.1Cuidam non solidum capienti amplius lege concessae portionis relictas est, si heredi aliquid dedisset: quaeritur, an id, quod condicionis implendae causa dederat, consequi ex causa legati possit (quasi non capiat id quod eroget) an uero id extra sit nec ideo magis ex bonis testatoris amplius capiat, quam capturus esset, si sine condicione legatum esset.
某位依法不能全额接受遗产的人被遗赠了超过法律允许份额的财产,条件是他必须向继承人给付某些财物。 现提问:他是否可以基于遗赠的原因,收回他为履行条件而给付的财产(仿佛他并没有接受他所付出的部分),还是说该给付属于计算之外,他不能因此从立遗嘱人的财产中获得比无条件遗赠时更多的财产?
et Iulianus rectissime scribit tanto amplius eum capturum, quantum condicionis implendae causa dare eum oportet, nec interesse, heredi an extraneo dare iussus sit, quia computatione facta, quae semper in persona eius introduceretur, non amplius lege concessae portionis ad eum subsideret.
尤里亚努斯极正确地写道,他将多获得与他为履行条件而必须给付的数额相同的财产,且被命令给付的对象是继承人还是第三人并无关系,因为一旦进行了始终适用于其人身的计算,留给他的财产并不会超过法律允许的份额。
§35.1.62.2Cum uir uxori 'si a liberis ne nubserit' in annos singulos aliquid legauit, quid iuris sit? Iulianus respondit posse mulierem nubere et legatum capere.
当丈夫以“若其不因子女而再婚”为条件,每年向妻子遗赠某些财产时,法律效果如何? 尤里亚努斯回答说,该妇女可以再婚并接受遗赠。
quod si ita scriptum esset 'si a liberis impuberibus ne nubserit', legem locum non habere, quia magis cura liberorum quam uiduitas iniungeretur.
但如果遗言中写的是“若其不因未成年子女而再婚”,则法律不予适用,因为这更多是强加了对子女的照料,而非强加守寡。