[POMPONIUS libro tertio ad Sabinum. ] §35.1.6.prMulta testamento non committitur ab herede uel legatario uel eo qui ex ultima uoluntate aliquid lucratur, qui alicuius arbitratu monumentum facere iussus sit, si is cuius arbitrium est non uiuat uel adesse non possit aut rei arbitrari nolit.
[蓬波尼乌斯,《论萨宾》第三编] 被命令依某人的裁决建造纪念碑的继承人、受遗赠人或因遗言获得某种利益的人,如果拥有该裁决权的人已不在人世,或无法到场,或不愿对该事项进行裁决,则不致因遗嘱而被科以罚金。
§35.1.6.1Si seruos certos quis manumississet, heres esse iussus erat. quibusdam ex his ante mortuis Neratius respondit defici eum condicione nec aestimabat, parere posset condicioni nec ne.
如果某人被命令若解放特定奴隶便可成为继承人,而在其被解放前其中若干奴隶已死亡,内拉蒂乌斯解答认为他未能成就条件,且不考虑他是否能够履行该条件。
sed Seruius respondit, cum ita esset scriptum 'si filia et mater 'mea uiuent' altera iam mortua, non defici condicione.
但塞尔维乌斯解答认为,当遗嘱中写道‘如果我的女儿和母亲活着’,而其中一人已经死亡时,并不算未能成就条件。
idem est et apud Labeonem scriptum.
同样的内容也见于拉贝奥的著述中。
Sabinus quoque et Cassius quasi impossibiles eas condiciones in testamento positas pro non scriptis esse, quae sententia admittenda est.
萨宾和卡西乌斯也认为,此等条件在遗嘱中创设时,应视同不可能实现的条件而不予书写,这一见解应当予以采纳。