[IDEM libro quarto decimo epistularum. ] §35.1.56.prCui fundus legatus est, si decem dederit, partem fundi consequi non potest, nisi totam pecuniam numerasset.
[同人,于《书信集》第十四卷] 被遗赠了一块土地的人,如果他在“若其给付十”的条件下被遗赠,除非他已付清全部款项,否则无法获得土地的一部分。
dissimilis est causa, cum duobus eadem res sub condicione legata est: in hac enim quaestione statim a testamento, quo pluribus condicio adposita est, diuisa quoque in singulas personas uideri potest, et ideo singuli pro sua parte et condicioni parere et legatum capere possunt: nam quamuis summa uniuerse condicionis sit adscripta, enumeratione personarum potest uideri esse diuisa.
当同一物在某种条件下被遗赠给两个人时,情况是不同的:因为在这个问题中,从对多人施加条件的遗嘱开始,该条件本身也可以被视为已分配给各个个人,因此各个人可以按其份额既履行条件又取得遗赠:因为虽然条件的总额是整体写明的,但通过对人的列举,它可以被视为已被分割。
in eo uero, quod uni sub condicione legatum est, scindi ex accidenti condicio non debet, et omnis numerus eorum, qui in locum eius substituuntur, pro singulari persona est habendus.
然而,在对一个人在条件之下的遗赠中,该条件不应因偶然事件而被割裂,且所有替代其位置的人的总数,必须被视为一个单一的人。