[IAUOLENUS libro secundo ex Cassio. ] §35.1.54.prSi quis legata, quibus dies adposita non esset, annua bima trima die dari iussit et alicui, cum pubes esset, pecuniam legauit, id quoque legatum annua bima trima die post pubertatem praestandum esse in commentariis Gaii scriptum est, quia magis condicio quam dies legato adiecta esset.
[雅沃伦努斯撰,《评卡西乌斯》第二卷] 若有人命令,对于未设定支付期限的遗赠,应当在第一年、第二年和第三年分期支付,并向某人遗赠一笔金钱,条件是当其成年时支付;盖尤斯的注解书中记载,该遗赠也应当在成年后的第一年、第二年和第三年分期支付,因为该遗赠所附加的更像是条件而非期限。
contra ego sentio, quia fere dies ponitur ad proroganda ea, quae ad praesens tempus, non etiam quae in futurum legata sunt, diesque pubertatis habet aliquam temporis demonstrationem.
我持有相反的看法,因为期限通常是为了延期支付那些针对现在而遗赠的财产,而不是为了那些针对将来而遗赠的财产,并且成年的时期具有某种时间的表明。
§35.1.54.1Duobus eadem res, si heredi centum dedissent, legata est: si alter ex his quinquaginta dederit, partem legati consequetur et pars eius, qui non dederit, alteri cum sua condicione adcrescit.
同一物被遗赠给两人,条件是如果他们向继承人给付一百:如果其中一人给付了五十,他将获得遗赠的一部分,而未给付者的那部分将随其自身的条件而归并于另一人。