[MARCIANUS libro sexto institutionum.
[马尔奇安,《法学阶梯》第六卷。
] §35.1.33.prFalsa demonstratio neque legatario neque fideicommissario nocet neque heredi instituto, ueluti si fratrem dixerit uel sororem uel nepotem uel quodlibet aliud: et hoc ita iuris ciuilis ratione et constitutionibus diuorum Seueri et Antonini cautum est.
] 错误的说明既不损害特定遗赠继承人,也不损害信托遗赠继承人,亦不损害被指定的继承人,例如若将其称为兄弟、姊妹、孙辈或任何其他身份:而这一点无论是根据市民法的法理,还是根据神圣的塞维鲁与安东尼努斯皇帝的宪令,都已作出了如此规定。
§35.1.33.1Sed si controuersia sit de nomine inter plures: qui probauerit sensisse de se defunctum, ille admittetur.
但是,如果多个人之间对名字存有争议:凡能证明死者所意指的对象是自己的人,他就应当被接纳。
§35.1.33.2Sed si cui quasi liberto, id est inter libertos legatum fuerit, non idcirco legatum amittit, quia postea anulos ab imperatore acceperit: nam honor eius auctus est, non condicio mutata: et ita diui Seuerus et Antoninus rescribserunt.
但是,如果有人是以解放奴隶的身份(即在解放奴隶之中)获得了遗赠,他并不会因为随后从皇帝那里接受了金指环,就因此失去该遗赠:因为这增加的是他的荣誉,而非改变了他的身份。 神圣的塞维鲁与安东尼努斯皇帝曾对此作出了如此答复。
§35.1.33.3Si quis legauerit rem ita, si mortis tempore eius erit, nec tunc eius inuenitur, nec aestimatio eius legari uidebitur.
如果有人以下述方式遗赠了财产:“若在我死亡之时该物属于我”,而届时发现该物并不属于他,则不应认为该财产的估价被遗赠了。
§35.1.33.4Quid ergo, si quis ita scribserit: 'Stichum et Pamphilum Titio do lego, si mei erunt cum moriar' et unum ex his alienauerit, an uel alter possit a legatario uindicari? placet uindicari, nam hunc sermonem, licet pluralis sit, pro eo oportet accipi, atque si separatim dixisset: 'Stichum, si meus erit cum moriar'.
那么,如果有人这样写道:“若我死时斯蒂克斯和潘菲鲁斯属于我,我将他们给予并遗赠给提蒂乌斯”,而他转让了其中之一,那么遗赠继承人是否还可以对另一人主张权利? 应当认为可以主张,因为这种措辞尽管是复数形式,也应当被理解为如同他曾分别说过:“若我死时斯蒂克斯属于我”一样。