[IDEM libro secundo de legatis ad edictum praetoris. ] §35.1.17.prDemonstratio falsa est, ueluti si ita scriptum sit: 'seruum Stichum, quem de Titio emi' 'fundum Tusculanum, qui mihi a Seio donatus est'.
[同前作者,于《论告示之遗赠篇》第二编] 错误的特定表示如以下所写:“我从蒂蒂乌斯处购买的奴隶斯蒂胡斯”,“塞乌斯赠与我的图斯库鲁姆庄园”。
nam si constat, de quo homine, de quo fundo senserit testator, ad rem non pertinet, si is, quem emisse significauit, donatus esset, aut quem donatum sibi esse significauerat, emerit.
因为如果遗嘱人所意图的是哪个人、哪个庄园是明确的,那么即使他声称购买的人实际上是被赠与的,或者他声称赠与他的人实际上是被购买的,也无关紧要。
§35.1.17.1Igitur et si ita seruus legatus sit: 'Stichum cocum', 'Stichum sutorem Titio lego', licet neque cocus neque sutor sit, ad legatarium pertinebit, si de eo sensisse testatorem conueniat: nam et si in persona legatarii designanda aliquid erratum fuerit, constat autem, cui legare uoluerit, perinde ualet legatum ac si nullus error interueniret.
因此,即使奴隶被这样遗赠:“厨师斯蒂胡斯”,“我将鞋匠斯蒂胡斯遗赠给蒂蒂乌斯”,尽管他既不是厨师也不是鞋匠,但如果一致同意遗嘱人意图的是他,他仍将归属于受遗赠人。 因为即使在指定受遗赠人的身份时发生了某种错误,但只要他想遗赠给谁是明确的,遗赠同样有效,就如同没有发生任何错误一样。
§35.1.17.2Quod autem iuris est in falsa demonstratione, hoc uel magis est in falsa causa, ueluti ita 'Titio fundum do, quia negotia mea curauit', item fundum Titius filius meus 'praecipito, quia frater eius ipse ex arca tot aureos sumpsit': licet enim frater huius pecuniam ex arca non sumpsit, utile legatum est.
此外,在错误特定表示中的法律规则,在错误原因中更是如此,例如:“我将庄园赠与蒂蒂乌斯,因为他照管了我的事务”,同样,我的儿子蒂蒂乌斯“应当先取庄园,因为他自己的兄弟从金库中拿走了这么多金币”。 因为即使这个人的兄弟没有从金库中拿走钱,遗赠也是有效的。
§35.1.17.3At si condicionaliter concepta sit causa, ueluti hoc modo: 'Titio, si negotia mea curauit, fundum do': 'Titius filius meus, si frater eius centum ex arca sumpsit, fundum praecipito', ita utile erit legatum, si et ille negotia curauit et huius frater centum ex arca sumpsit.
但是,如果该原因是以条件形式表述的,例如以这种方式:“如果蒂蒂乌斯照管了我的事务,我将庄园赠与他”;“我的儿子蒂蒂乌斯,如果他的兄弟从金库中拿走了一百,应当先取庄园”,那么只有在前述者照管了事务且这个人的兄弟从金库中拿走了一百的情况下,遗赠才是有效的。
§35.1.17.4Quod si cui in hoc legatum sit, ut ex eo aliquid faceret, ueluti monumentum testatori uel opus aut epulum municipibus faceret, uel ex eo ut partem alii restitueret: sub modo legatum uidetur.
如果为了使某人以此做某事而向其赠与遗赠,例如为遗嘱人建造纪念碑,或为市民建造工程或举办宴会,或者以此将一部分返还给他人:这被视为附负担的遗赠。