[TRYPHONINUS libro quinto disputationum. ] §34.9.22.prTutorem, qui pupilli sui nomine falsum uel inofficiosum testamentum dixit, non perdere sua legata, si non optinuerit, optima ratione defenditur et, si libertum patris pupilli sui nomine capitis accusauerit, non repelli a bonorum possessione contra tabulas, quia officii necessitas et tutoris fides excusata esse debet.
有极充分的理由主张,以其被监护人名义指控遗嘱为伪造或违反孝道义务的监护人,即使败诉,亦不失去其自己的遗赠;并且,如果他以被监护人名义指控被监护人父亲的被释自由人犯有死罪,他也不得被排除在违反遗嘱的占有遗产之外,因为职务的必要性和监护人的忠实应当获得免责。
nec quisquam iudicum calumnia notabit tutorem, qui non suis simultatibus accusationem sub nomine pupilli instituit, sed cogente forte matre pupilli uel libertis patris instantibus.
对于并非出于自身私怨,而是在被监护人名义下提起控告的监护人,或许是在被监护人母亲的强迫下,或在其父亲的被释自由人的催促下,任何法官都不得以诬告罪对其进行惩处。
et si tutor reum aliquem postulauerit pupilli nomine et ideo non sit exsecutus, quod interim ad pubertatem pupillus peruenerit, non oportet dici in Turpillianum cum senatus consultum incidisse.
如果监护人以被监护人的名义指控某被告,且由于被监护人在此期间达到成年年龄而未继续进行诉讼,则不应认为他触犯了《图尔皮利乌斯元老院决议》。
discreta sunt enim iura, quamuis plura in eandem personam deuenerint, aliud tutoris, aliud legatarii: et cum non suae personae iure, sed pilli accusauerit, propriam poenam mereri non debet.
因为,尽管数种权利归属于同一人,但这些权利是截然不同的:一是监护人的,一是受遗赠人的;既然他不是以自己人身的权利,而是以被监护人的权利提起控告,他就不应承受自身的刑罚。
denique pupillo relicta in eo testamento, nisi a principe conseruata sint, pereunt: adeo ille est accusator, is defensor et quasi patronus.
最后,在该遗嘱中留给被监护人的财产,除非获得皇帝的保留,否则即归于消灭;至此程度,前者(被监护人)乃是控告者,而后者(监护人)则是辩护人且犹如保护人。
idem et Sabinus libris ad Uitellium scripsit.
萨比努斯在致维特里乌斯的书中也写过同样的内容。