[IDEM libro undecimo institutionum. ] §34.9.2.prAufertur hereditas ex asse et ad fiscum pertinet, si emancipatus filius contra tabulas bonorum possessionem patris ut praeteritus petierit et ex substitutione impuberis adierit hereditatem.
[同上,《法学阶梯》第十一卷] 如果获释子作为被忽略者,请求了违反遗嘱的父亲财产占有,并根据未成年人的替代继承承认了遗产,则遗产全部被剥夺并归属于国库。
§34.9.2.1Item si quis contra mandata duxerit uxorem ex ea prouincia, in qua officium aliquid gerit, quod ei ex testamento uxoris adquisitum est diui Seuerus et Antoninus rescripserunt retinere eum non posse, tamquam si tutor pupillam contra decretum amplissimi ordinis in domum suam duxisset.
同样,如果任何人违反训令,娶了他在其中担任某种职务的行省的女子为妻,神君塞维鲁和安东尼尼下达敕答,认为他不能保留根据妻子的遗嘱所获得的财产,这就像是监护人违反最显贵阶层的决议将受监护的女童娶进家门一样。
utroque ergo casu etsi ex asse heres institutus adierit hereditatem, fisco locus fit: nam quasi indigno ei aufertur hereditas.
因此,在这两种情况下,即使被指定为全部继承人的人承认了遗产,国库也将介入:因为遗产将作为不配享有者而从他那里被剥夺。
§34.9.2.2Per contrarium autem ducta tam ab eo, qui officium in prouincia gerebat, quam a tutore illicite magis est, ut dicatur capere illam ex testamento nec quasi indignam esse repellendam.
然而,相反地,对于被在行省担任职务者或监护人非法娶为妻子的女子,更妥当的说法是,她可以根据遗嘱取得财产,而不应作为不配享有者而被排除。
§34.9.2.3Idem erit, si quis uiui ignorantis bona, uel partem bonorum alicuius cognati donauerit: nam quasi indigno aufertur.
如果任何人赠与了某位尚在人世且对此不知情的亲属的财产或部分财产,其结果也是相同的:因为这作为不配享有者而被剥夺。