[IDEM libro octauo responsorum. ] §34.9.16.prCum tabulis secundis pater impuberi filio fratris tilios coheredibus datis substituisset ac substituti fratris filii post mortem pueri matrem eius partus subiecti ream postulassent, ut hereditatem patrui legitimam optinerent: uictis auferendam esse partem hereditatis ex causa substitutionis respondi, quia ex testamento sententiam secundum se dictam non haberent.
[同上,前述答辩集第八卷] 当父亲通过第二遗嘱为未成年的儿子指定了被给予作为共同继承人的兄弟之子们为代袭继承人,而在该少年死后,被代袭指定的兄弟之子们为了获得叔父的法定继承财产,指控少年的母亲涉嫌调包婴儿;但在他们败诉时,我答复称:由于他们并未获得关于该遗嘱的有利于自己的判决,因此基于代袭原因而获得的继承份额应当被剥夺。
§34.9.16.1Quoniam stuprum in ea contrahi non placuit, quae se non patroni concubinam esse patitur, eius, qui concubinam habuit, quod testamento relictum est, actio non denegabitur.
既然已确定,对于容允自己成为非保护人之姘妇的妇女,不构成非法性交罪,则对于曾保有姘妇之人的遗嘱所遗留之物,其诉权不应被拒绝。
idque in testamento Coccei Cassiani clarissimi uiri, qui Rufinam ingenuam honore pleno dilexerat, optimi maximique principes nostri iudicauerunt: cuius filiam, quam alumnam testamento Cassianus nepti coheredem datam appellauerat, uulgo quaesitam apparuit.
对于享有显赫名望的科克尤斯·卡西阿努斯(他曾以充分的敬意爱慕自由出身的鲁菲娜)的遗嘱,我们最优秀和最伟大的皇帝们也作出了如此裁决:卡西阿努斯在遗嘱中称为“养女”并给与其外孙女作为共同继承人的那个女儿,显然是私生女。
§34.9.16.2Cum heredis nomen mutata uoluntate pater familias incisis tabulis induxisset atque ideo fisco portionis emolumentum adiudicatum fuisset, eam rem legatariis non obesse, qui retinuerant uoluntatem, diuo Marco placuit, et ideo cum suo onere fiscum succedere.
当家父因改变意愿而刮擦遗嘱板以涂抹继承人的姓名,并因此该份额的利益被判定归属于国库时,神君马可决定,此事并不妨碍那些家父对其保留了赠与意愿的受遗赠人,因此国库须随带其负担而继承。