[IDEM libro sexto decimo quaestionum. ] §34.9.12.prCum quidam scripsisset heredes quos instituere non potuerat, quamuis institutio non ualeret neque superius testamentum ruptum esset, heredibus tamen ut indignis, qui non habuerunt supremam uoluntatem, abstulit iam pridem senatus hereditatem.
[同上,前述书第十六卷] 当某人将他无法指定为继承人的人写为继承人时,尽管该指定无效,且先前的遗嘱亦未撤销,但元老院在很久以前仍从继承人处夺取了继承财产,将其视为不配之人,因为他们未获得遗言者的最终意愿。
quod diuus Marcus in eius persona iudicauit, cuius nomen peracto testamento testator induxerat: causam enim ad praefectos aerarii misit: uerum ab eo legata relicta salua manserunt.
神圣的马可曾在这样一个人的案例中做出判决,其名字在遗嘱完成后被遗嘱人涂抹:因为皇帝将案件移交给了国库长官:但由他负责支付的遗留之遗赠仍然保持有效。
de praeceptionibus eidem datis uoluntatis erit quaestio: et legatum ei non denegabitur, nisi hoc euidenter testatorem uoluisse appareat.
关于给予同一人的先取遗赠,将是一个意愿的问题;除非显而易见遗嘱人有此意图,否则对他的遗赠将不予拒绝。