[CELSUS libro trigesimo quinto digestorum.
[凯尔苏斯,选自《学说汇纂》第三十五卷。
] §34.7.1.prCatoniana regula sic definit, quod, si testamenti facti tempore decessisset testator, inutile foret, id legatum quandocumque decesserit, non ualere.
] 卡托尼亚规则如此定义:如果遗嘱人在遗嘱作成之时死亡则属无效的遗赠,无论其在何时死亡,均不发生效力。
quae definitio in quibusdam falsa est.
这一定义在某些情况下是错误的。
§34.7.1.1Quid enim, si quis ita legauerit: 'si post kalendas mortuus fuero, Titio dato'? an cauillamur? nam hoc modo si statim mortuus fuerit, non esse datum legatum uerius est quam inutiliter datum.
因为,如果有人如此遗赠:“若我在卡伦达之后死亡,则给付予提修斯”,那又将如何? 难道我们是在吹毛求疵吗? 因为在这种情况下,如果遗嘱人立即死亡,那么与其说该遗赠属无效给付,不如说该遗赠未曾给付,这更符合事实。
§34.7.1.2Item si tibi legatus est fundus, qui scribendi testamenti tempore tuus est, si eum uiuo testatore alienaueris, legatum tibi debetur, quod non deberetur, si testator statim decessisset.
同样,如果一处在写立遗嘱时属于你的土地被遗赠给你,而你在遗嘱人活着时将其转让,则该遗赠对你而言是应得的;但若遗嘱人立即死亡,该遗赠本是你不应得的。