[MARCIANUS libro tertio regularum.
[马尔基安,选自《规则》第三卷。
] §34.5.18.prSed et in illo quaeritur, si pariter pupillus et qui ei substitutus erat frater necessarius decesserit, an frater fratri exsistat heres an contra: uel si duo inuicem necessarii substituti sunt et una perierint, an heredes exstitisse uideantur: uel alter alteri (hoc est si inuicem) hereditatem rogati fuerint restituere.
] 但是在以下情况下也会提出疑问:如果未成年受监护人与作为其替代继承人的同胞兄弟(必然继承人)一同死亡,是该兄弟成为其兄弟的继承人,还是相反;或者,如果两人互为必然的替代继承人并一同死亡,他们是否应被视为已成为继承人;或者,如果一被要求向另一人(即相互地)归还遗产。
in quibus casibus si pariter decesserint nec appareat, quis ante spiritum emisit, non uidetur alter alteri superuixisse.
在这些情况下,如果他们一同死亡,且无法看出谁先断气,则不认为其中一人比另一人活得更长。
§34.5.18.1Sed et circa legem Falcidiam, si dominus cum seruis simul uita functus sit, serui, quasi in bonis eius mortis tempore fuerint, non computantur.
而且关于《法尔西迪亚法》,如果主人与奴隶同时去世,这些奴隶不被算作在主人死亡时属于其财产的一部分。