[SCAEUOLA libro nicesimo digestorum. ] §34.4.30.prAlumnae suae plura legauerat: quaedam ex his abstulit, quaedam ut praestarentur, ab herede suo petit, in quibus et uiginti dari uoluit his uerbis: 'hoc amplius do lego darique uolo uiginti auri libras' et adiecit: 'fideique tuae, Atti, committo, ut in primis Semproniam sororem tuam pro tua pietate et regere et tueri uelis, et, si putaueris eam ad bonam uitae consuetudinem reuersam, ita uiginti auri libras ei reddere, cum morieris.
[塞维拉,《学说汇纂》第二十卷] 某人曾向其养女遗赠数件财产:其中一些他予以撤回,另一些他请求其继承人提供,其中他亦希望通过以下词句给付二十个单位的金: “此外,我给予、遗赠并希望给付二十磅黄金”,并补充道: “阿蒂乌斯,我托付于你的诚信,请你务必出于你的敬爱,看顾并保护你的姐妹塞姆普罗妮娅,且若你认为她已回归良好的生活习惯,则在你去世时,将二十磅黄金交还给她。
interim tamen reditus eius, id est usuras semisses ei praestes'.
但在过渡期间,你应向她给付其收益,即六厘利息。
postea codicillis ad Maeuium legatarium easdem uiginti libras auri transtulit et fidei eius commisit in haec uerba: 'uiginti libras auri, quas testamento Semproniae alumnae meae reliqui, eas dari uolo Maeuio cautionibus interpositis, ut ex ea summa eidem Semproniae, quamdiu aduixerit, praestet menstruos denarios quinque et uestiarii nomine denarios centenos uicenos quinos, idque fidci uestrae committo: certa sum autem te, Maeui, pro tua pietate petiturum ab herede tuo, ut uoluntas mea in persona alumnae meae duret'.
”此后,他通过遗嘱附录将相同的二十磅黄金转让给受遗赠人梅维乌斯,并用以下词句托付于其诚信: “关于我通过遗嘱留给我的养女塞姆普罗妮娅的二十磅黄金,我希望在提供担保的情况下将其给付给梅维乌斯,以便他能从该总额中,在相同的塞姆普罗妮娅有生之年,每月向其给付五个第纳里乌斯,并以衣物费的名义每年给付一百二十五个第纳里乌斯。 我将此托付于你们的诚信:梅维乌斯,我确信你出于你的敬爱,会向你的继承人请求使我的意愿在我的养女身上得以延续。
quaesitum est, an Maeuius legatarius cogendus sit post mortem suam uiginti libras auri Semproniae restituere, sicut rogatus fuerat Attius heres.
”现提出疑问:受遗赠人梅维乌斯在其死后是否应被强制将二十磅黄金返还给塞姆普罗妮娅,正如继承人阿蒂乌斯此前被请求的那样?
respondit secundum ea quae proponerentur uiginti quidem auri libras non cogendum praestare, sed alia, quae ab eo alumnae relicta sunt, deberi et a Macuio et ab herede eius, donec uiuit alumna.
答复:根据所提出的事实,确实不应强制梅维乌斯给付二十磅黄金,但由其留给养女的其他财物,在养女有生之年,无论是梅维乌斯还是其继承人都应当给付。
§34.4.30.1Titia testamento Seiam libertam eandemque collactaneam ex parte duodecima heredem instituerat, Pamphilo liberto suo praedia per fideicommissum dedit, in quibus et σύγκτησιν praediorum quae appellabatur circa Colonen: eidem liberto postea per epistulam alias etiam res donauit, in quibus de Seia et Pamphilo ita est locuta: 'Τιτία τοῖς κληρονόμοις μου χαίρειν.
蒂蒂亚在遗嘱中指定其被释女且为同乳姐妹的塞伊亚为十二分之一份额的继承人,并向其被释奴潘皮卢斯通过信托赠与了若干土地,其中包括被称为科洛内周边的共有地。 此后,她通过信件向同一被释奴赠与了其他财物,其中关于塞伊亚和潘皮卢斯,她这样说道:“蒂蒂亚向我的继承人们问好。
βούλομαι βέβαια είναι τά υποτεταγμένα, ὅσα ἔφθασα εἰς τὸ ὄνομα το Παμφίλου πεποιηκέναι.
我希望我已以潘皮卢斯名义所作出的以下附随事项均为有效。
ἐάν Σεΐα ἡ σύντροφος μου κληρόνομος μή γένηται, ἐξ οὖ γέγραφα αὐτὴν μέρους, βούλομαι αὐτῇ δοθῆναι τὴν σύγκτησιν τὴν περί Κολώνην'.
如果我的同乳姐妹塞伊亚未能从我指定她的份额中成为继承人,我希望将科洛内周边的共有地给付予她。
quaesitum est, cum Seia liberta omissa parte hereditatis ei testamento adscripta ex codicillis fideicommissum, id est σύγκτησιν Circa Colonen, eligat, an, si Pamphilus ex causa fideicommissi eadem praedia uindicet, doli mali exceptione summoueri debeat.
”现提出疑问:当被释女塞伊亚放弃遗嘱中分配给她的继承份额,而选择基于遗嘱附录的信托,即科洛内周边的共有地时,如果潘皮卢斯基于信托原因主张该土地的所有权,他是否应被恶意抗辩所驳回?
respondit translatum uideri fideicommissum praediorum, id est σύγκτησιν quae est circa Colonen, in Seiam libertam.
答复:土地的信托,即科洛内周边的共有地,应被视为已转让给被释女塞伊亚。
§34.4.30.2Ab heredibus petierat, ut, si in prouincia decessisset, sexaginta Lucio Titio darentur, ut is corpus eius curaret in patriam reportari, et adiecerat haec uerba: 'cui concedi uolo, si quid ex ea pecunia supererit.
某人曾请求其继承人们:若他在属州去世,应给付卢修斯·蒂蒂乌斯六十个单位,以便其负责将他的遗体运回祖国,并补充了以下词句:“若该款项有剩,我希望将其让与他。
eadem die codicillos ad heredes suos ita scripserat: 'peto a uobis, ut, siue in prouincia siue in uia aliquid mihi humanitus acciderit, corpus meum curetis et in Campania et in monumentum filiorum meorum reportare'.
”同一天,他向其继承人写下了如下遗嘱附录:“我请求你们:无论是在属州还是在旅途中,若我遭遇不测,请你们负责将我的遗体运回坎帕尼亚并安葬在我孩子们的墓地中。
quaesitum est, an id, quod superfuerit ex sexaginta, a Lucio Titio tacite ademerit.
”现提出疑问:他是否已默示地从卢修斯·蒂蒂乌斯处撤回了那六十个单位中的剩余部分?
respondit ademptum uideri.
答复:应视为已撤回。
§34.4.30.3Qui filias ex disparibus portionibus testamento heredes instituerat, paene omnium bonorum suorum eodem testamento diuisionem fecit, deinde haec uerba adiecit: 'τὰ δὲ λοιπά πάντα τῶν ὑπαρχόντων μου, ὁμοίως καὶ τὰ τῆς κληρονομίας βάρη ἔσται μόνων τῶν δύο μου θυγατέρων Πρίμης καὶ Σεκούνδης ἢ τῆς ἐξ αὐτῶν περιούσης'.
某人在遗嘱中以不均等份额指定其女儿们为继承人,并在同一遗嘱中对几乎所有的财产进行了分配,随后补充了以下词句:“我的其他所有财产,以及继承债务,应仅属于我的两个女儿普里玛和塞昆达,或她们中健在者。
postea codicillis longe aliam diuisionem fecit bonorum inter easdem, inter quas et testamento diuiserat, quaedam tamen nulli nominatim dedit.
”此后,他通过遗嘱附录在相同的女儿之间对财产作出了完全不同的分配,但有几件财产他未指名给予任何人。
quaesitum est, an Prima et Secunda filiae ex uerbis testamenti consequi possint, ut solae habeant ea, quae nominatim nulli relicta sunt in diuisione, quae nouissima a patre facta est.
现提出疑问:女儿普里玛和塞昆达是否能根据遗嘱的字句,获得在父亲最后作出的分配中未指名留给任何人的财产?
respondit non a tota uoluntate recessisse uideri, sed his tantum rebus quas reformasset.
答复:不应视为父亲撤回了全部意愿,而仅限于他所修改的那些财产。
§34.4.30.4Cum post apertas tabulas testamenti Priscillianus uixerit, de cuius legato portioneque hereditatis mater epistula ita cauerat: 'quoniam cognoui Priscillianum filium meum in extremis esse, iustissimum et piissimum duxi portionem eius hereditatis, quam ei testamento dederam, legare Mariano fratri meo et Ianuario marito meo aequis portionibus: et si quid ei amplius legaueram, ut si quid ei humanitus contigerit, do lego darique eis uolo': postea ex eadem infirmitate Priscillianus decessit.
遗嘱书开封后,普里斯基里亚努斯仍然生存。 关于他的遗赠和继承份额,其母亲在信件中曾作如下规定:“因得知我儿子普里斯基里亚努斯生命垂危,我以为最公正且最符合敬爱之心的是,将我通过遗嘱给予他的那部分继承份额,平等地遗赠给我的兄弟玛里亚努斯和我的丈夫雅努阿里乌斯;若我曾向他遗赠更多财产,则若他遭遇不测,我给予、遗赠并希望将其给付给他们。 ”此后,普里斯基里亚努斯因同一疾病去世。
quaesitum est, an legatum quoque eius ad Ianuarium et Marianum ex causa fideicommissi pertineat.
现提出疑问:他的遗赠部分是否也基于信托原因归属于雅努阿里乌斯和玛里亚努斯?
respondit posse uideri, si decessisset ex ea infirmitate, omnimodo et legatum ad eos de quibus quaereretur transtulisse.
答复:可以认为,若他因该疾病去世,母亲应视为已将遗赠部分也全面转让给了所涉及的那些人。