[ULPIANUS libro uicesimo tertio ad Sabinum. ] §34.3.5.prSi quis reum habeat et fideiussorem et reo liberationem leget, Iulianus ibidem scripsit reum per acceptilationem liberandum: alioquin si fideiussorem coeperit conuenire, alia ratione reus conuenitur.
[乌尔比安著《论萨宾》第二十三卷] 如果某人拥有一名主债务人和一名保证人,并向该债务人遗赠债务免除,尤里安在同处写道,该债务人应当通过受领拟制予以免除;否则,如果继承人开始起诉保证人,债务人将基于另一种关系而被起诉。
quid tamen, si donationis causa fideiussor interuenit nec habet aduersus reum regressum? uel quid si ad fideiussorem pecunia peruenerit et ipse reum dederit uice sua ipseque fideiusserit? pacto est reus liberandus.
然而,如果保证人是出于赠与的目的而介入,且对债务人没有追偿权,情况又如何呢? 或者,如果资金落入保证人之手,而他自己提供债务人代替自己,并由其自己承担保证责任,情况又如何呢? 债务人应当通过合意予以免除。
atquin solemus dicere pacti exceptionem fideiussori dandam, quae reo competit: sed cum alia sit mens legantis, alia paciscentis, nequaquam hoc dicimus.
尽管我们通常会说,适用于债务人的合意抗辩应当赋予保证人;但由于遗赠人的意图与达成合意者的意图不同,我们在这种情况下决不能这样说。
§34.3.5.1Quod si fideiussori sit liberatio legata, sine dubio, ut et Iulianus scripsit, pacto erit fideiussor liberandus.
但是,如果向保证人遗赠了债务免除,毫无疑问,正如尤里安所写,保证人应当通过合意予以免除。
sed et hic puto interdum acceptilatione liberandum, si uel reus ipse uere fuit aut in eam rem socius reus.
但在此处,我认为有时也应当通过受领拟制予以免除,如果他自己实际上确实是主债务人,或者是在该事务中的共同债务人。
§34.3.5.2Idem Iulianus eodem libro scripsit, si filius familias debitor fuerit et patri eius fuerit liberatio relicta, patrem pacto liberandum esse, ne etiam filius liberetur.
同一位尤里安在同书中写道,如果家子是债务人,并且向他的父亲遗赠了债务免除,那么父亲应当通过合意予以免除,以免儿子也同时被免除。
et parui, inquit, refert, si sit aliquid in peculio die legati cedente necne: securitatem enim pater per hoc legatum consequitur: maxime, inquit, cum rei iudicandae tempus circa peculium spectetur.
他说,在遗赠权利发生时,特有财产中是否有资产,这无关紧要;因为父亲通过这一遗赠获得了安全,他说,尤其是因为关于特有财产的考量是在判决之时进行的。
huic patri similem facit Iulianus maritum, cui uxor post diuortium liberationem dotis legauit: nam et hunc, licet die legati cedente soluendo non sit, legatarium esse: et utrumque ait solutum repetere non posse.
尤里安将这位父亲与一个丈夫相类比,该丈夫在离婚后,妻子向其遗赠了免除退还嫁妆的义务;因为他说,这位丈夫即使在遗赠权利发生时无力偿债,也是受遗赠人;并且他说,两者都不能请求返还已支付的款项。
sed est uerius quod Marcellus notat patrem petere posse (nondum enim erat debitor, cum solueret), maritum non posse, quod debitum soluit.
但马尔切鲁斯所注记的观点更为正确,即父亲可以请求返还(因为他在支付时还不是债务人),而丈夫不能,因为他支付的是已存在的债务。
patrem enim etsi quis debitorem existimauerit, attamen loco esse condicionalis debitoris, quem solutum repetere posse non ambigitur.
因为即使有人认为父亲是债务人,但他仍然处于条件债务人的地位,而条件债务人可以请求返还已支付的款项,这是毫无疑问的。
§34.3.5.3Sed si damnatus sit heres filium liberare, non adicit Iulianus, utrum acceptilatione filius an pacto sit liberandus: sed uidetur hoc sentire, quasi acceptilatione debeat liberari, quae res patri quoque proderit.
但是,如果继承人被判令免除儿子的债务,尤里安并没有补充说明儿子应当通过受领拟制还是通过合意予以免除;但他似乎认为,应当通过受领拟制予以免除,这也将使父亲受益。
quod optinendum est, nisi euidenter approbetur contrarium sensisse testatorem, id est ne filius inquietetur, non ne pater: tunc enim acceptilatione eum non liberandum, sed pacto.
这一点应当予以维持,除非有明显证据证明遗言人有相反的意图,即仅使儿子免受干扰,而非使父亲免受干扰;因为在此情况下,他应当通过合意而非受领拟制予以免除。
§34.3.5.4Idem Iulianus scripsit, si pro filio pater fideiusserit eique liberatio sit legata, eum pacto liberandum quasi fideiussorem, non quasi patrem, et ideo de peculio posse conueniri.
同一位尤里安写道,如果父亲为儿子担任保证人,并且向他遗赠了债务免除,那么他应当作为保证人而非作为父亲通过合意予以免除,因此他仍可以因特有财产而被起诉。
hoc ita demum putat, si dumtaxat quasi fideiussorem eum uoluit testator liberari: ceterum si et quasi patrem, et de peculio erit liberandus.
他认为,只有在遗言人仅希望他作为保证人获得免除的情况下才是如此;但如果遗言人也希望他作为父亲获得免除,那么他也应当在特有财产方面获得免除。