[IDEM libro decimo quaestionum. ] §34.3.30.prPetitor uel possessor damnauit heredem suum, ne centumuirale iudicium exerceat: de effectu legati quaeritur.
[同上,《疑义集》第十卷] 原告或占有者命令其继承人不得进行百人法院的审判:现就该遗赠的效力提出疑问。
et dictum ita demum utile uideri legatum esse, si malam causam aduersarius testatoris habuit, ut litigante herede uinci debuerit: tunc enim non tantum litis emolumentum, sed etiam sumptus heres legatario praestare cogitur.
据称,只有在遗嘱人的对手处于不利诉讼地位,以至于若继承人提起诉讼该对手本应败诉的情况下,该遗赠才被视为有效:因为在那种情况下,继承人不仅被强制作出诉讼利益的给付,而且还要向受遗赠人支付诉讼费用。
nam in bona causa nihil uidetur esse in legato nec propter sumptus, quod quidam existimauerunt.
因为如果对手处于有利诉讼地位,则遗赠中似乎空无一物,即使是因为某些人所认为的诉讼费用也同样如此。