[SCAEUOLA libro sexto decimo digestorum. ] §34.3.28.prAurelius Symphorus fideiusserat pro tutore quodam et decedens cisdem pupillis legauit in haec ucrba: 'Arellio Latino et Arellio Felici singulis quina, cum quis eorum quattuordecim annorum fuerit: ad quod tempus praestari eis uolo singulis alimentorum nomine menstruos denarios senos et uestiarii nomine annuos denarios uiginti quinque.
[斯凯沃拉:《学说汇纂》第十六编] 奥雷里乌斯·辛普霍鲁斯曾为某位监护人提供担保,并在临终前用以下言词向同一批被监护人进行了遗赠:“当阿雷利乌斯·拉蒂努斯和阿雷利乌斯·费利克斯中的任何一人满十四岁时,各给五千。 在此之前,我希望以抚养费的名义每月向他们每人支付六个第纳里乌斯,以衣服费的名义每年支付二十五个第纳里乌斯。
quo legato contenti esse debetis, quando tutela uestra non minimo damno rationem meam adflixerit.
你们应当对这一遗赠感到满意,因为对你们的监护给我的账户造成了不小的损失。
a uobis autem, heredes mei, peto, ne quid ex ratione tutelae ab his exigere uel ab hoc legato eorum retinere uelitis'.
另外,我的继承人们,我请求你们不要因监护账目向他们要求任何东西,也不要从他们的这份遗赠中扣留任何东西。
quaesitum est, si heres eius ex causa fideiussionis aliquid praestiterit, an herede filiorum eius, pro quo fideiusserat, repetere possit.
”问:如果他的继承人因担保关系支付了某种款项,他是否可以向他曾为其提供担保的那名监护人的儿子们的继承人进行追偿?
respondit uerbis quae proponerentur id solum uideri heredum fidei commissum, ne exigerent, quod ex ratione tutelae, quam ipse Symphorus administrauerat, ab Arelliis sibi deberetur.
回答:根据所提出的言词,在继承人身上似乎只设定了这样的信托遗赠,即他们不得因辛普霍鲁斯本人所管理之监护的账目,向阿雷利乌斯兄弟请求他们欠自己的债务。
§34.3.28.1Testamento facto debitoribus liberationem reliquerat, post inciso lino et recognito testamento aliud testamentum fecit, in quo repetit legatum his uerbis: 'quibusque legata in eo testamento quod incideram dedi, omnia rata esse et quaequae scripta sunt uolo'.
某人在立下遗嘱后,曾向其债务人遗赠了债务免除;随后他割断了线绳并修改了遗嘱,另立了一份遗嘱,在其中用以下言词重复了该遗赠:“对于我在那份被我割断线绳的遗嘱中所给予遗赠的所有人,我希望所有内容均属有效,且其中所写的一切皆属有效。
quaesitum est, adita ex sequenti testamento hereditate an debitores, quibus priori testamento liberatio relicta erat, consequi possint, ut etiam eius quantitatis nomine, quam post prius testamentum debere coeperant, liberarentur, et si ab his heredes petere coeperint, an doli mali exceptione summouerentur.
”问:在接受第二份遗嘱的继承后,在第一份遗嘱中被遗赠免除债务的债务人,是否也能获得免除他们在第一份遗嘱之后开始欠下的那部分债务? 如果继承人开始向他们索债,他们是否可以通过恶意抗辩予以拒绝?
respondit non liberari.
回答:不能获得免除。
§34.3.28.2Titius Seio debitori suo ita legauit: 'do lego Seio denarios decem: item dono illi, quidquid sortis et usurarum nomine mihi debebat'.
提修斯向其债务人塞尤斯作了如下遗赠:“我给付并遗赠给塞尤斯十个第纳里乌斯;同样,我将他以本金和利息名义欠我的一切赠与他。
praeterea generaliter damnauit heredes fideique eorum commisit, uti darent restituerent unicuique, quidquid ei legasset.
”此外,他一揽子命令继承人并托付其信托,要求向每一个人给付并返还他所遗赠的一切。
postea Seius aliam praeterea pecuniam a Titio mutuatus est.
此后,塞尤斯又从提修斯处借了另一笔钱。
quaero, an haec quoque pecunia, quae post testamentum factum data esset Seio, legata intellegitur.
问:在遗嘱订立后借给塞尤斯的这笔钱,是否也被理解为已被遗赠?
respondit, cum in praeteritum tempus uerba collata proponerentur, non esse posterius credendum legatum.
回答:由于所提示的言词指向过去的时间,不应认为其后的借款也已被遗赠。
§34.3.28.3Titius testamento facto et filiis heredibus institutis de patre tutore suo quondam facto ita locutus est: 'Seium patrem meum liberatum esse uolo ab actione tutelae'.
提修斯在立下遗嘱并指定其儿子们为继承人后,针对曾担任其监护人的父亲作了如下表述:“我希望我的父亲塞尤斯免于监护之诉。
quaero, haec uerba quatenus accipi debent, id est an pecunias, quas uel ex uenditionibus rerum factis aut ex nominibus exactis in suos usus conuertit uel nomine suo faenerauit, filiis et heredibus testatoris nepotibus suis debeat reddere.
”问:这些言词应当被理解到何种程度,即:他是否必须向立遗嘱人的儿子和继承人归还那些他通过变卖财产或收回债权而转归个人使用、或以自己名义出借的资金?
respondit eum, cuius notio est, aestimaturum.
回答:拥有管辖权的人将对此做出评估。
praesumptio enim propter naturalem affectum facit omnia patri uideri concessa, nisi aliud sensisse testatorem ab heredibus eius approbetur.
因为基于自然之爱,存在一种推定,即除非继承人证明立遗嘱人有其他意图,否则一切都被视为已给予了父亲。
§34.3.28.4Maeuia testamento suo alterum ex heredibus suis actione tutelae uoluit liberari his uerbis: 'rationem tutelae, quam egit Iulius Paulus cum Antistio Cicerone, posci ab eo nolo eoque nomine causa omni liberatum esse uolo': quaero, an, si qua pecunia ex tutela apud eum remansit, peti ab eo possit.
梅维娅在遗嘱中希望其继承人之一通过以下言词免于监护之诉:“我不希望向尤利乌斯·保罗要求他与安蒂斯提乌斯·西塞罗共同进行的监护账目,并希望他免除该名目下的一切责任。 ”问:如果监护中仍有资金留存在他那里,是否可以向他索要?
respondit nihil proponi, cur pecunia, quae pupillae est et apud tutorem posita maneret, legata uideretur.
回答:没有提出任何理由说明为什么属于被监护人且留在监护人处的资金会被视为遗赠。
§34.3.28.5Testamento ita scripserat: 'Titio adfini meo, quidquid mihi quacumque ex causa debebat, remitti uolo eoque amplius decem do': codicillis ita scripsit: 'Titio hoc amplius adfini et debitori meo usuram pecuniae, quam mihi debet, ab herede meo donec aduiuet: quod si exigere ultra uoluntatem meam putauerit, eius sortis usuram eidem Titio ab heredibus meis donec uiuit praestari uolo'.
他在遗嘱中曾写道:“对于我的姻亲提修斯,我希望免除他因任何原因欠我的一切债务,并在此之上再给十。 ”他在遗嘱附录中写道:“对于我的姻亲及债务人提修斯,除此之外,只要他活着,我希望我的继承人向他支付他欠我的那笔钱的利息;但如果我的继承人违背我的意愿想要索回本金,我希望我的继承人们只要他活着,就向同一个提修斯支付该本金的利息。
quaesitum est, cum augendi potius quam minuendi testator uoluntatem habuerit, an heredes ex causa fideicommissi Titio teneantur, ut eum omni debito liberent.
”问:在立遗嘱人似乎具有增加而非减少遗赠的意图的情况下,继承人是否因信托遗赠而对提修斯负有免除其一切债务的义务?
respondit secundum ea quae proponerentur uideri minutum legatum, quod primo dederat.
回答:根据所提示的情况,他最初给予的遗赠似乎已被缩减。