[SCAEUOLA libro sexto decimo digestorum. ] §34.3.28.6Legatum est testamento hoc modo: 'Seio concedi uolo, quidquid mihi ab eo debitum est uel fidem meam pro eo obligaui': quaero, utrum id solum, quod testamenti facti tempore debebatur, legatum sit, an etiam, si quid ex ca summa usurarum nomine postea accessit, legato cedat.
在遗嘱中按以下方式遗赠:“对于塞尤斯,我希望将他欠我的一切,或者我为他提供担保的一切,都转让给他。 ”问:是仅在订立遗嘱时所欠的债务被遗赠了,还是其后因利息名义从该数额中增加的任何部分也属于遗赠?
respondit uideri omnem obligationem eius debiti per fideicommissum solui uoluisse.
回答:似乎立遗嘱人希望通过信托遗赠免除该债务的全部义务。
§34.3.28.7Sticho testamento manumisso fundum instructum et alia legauit et haec uerba adiecit: 'quem rationem reddere ueto, quia instrumenta penes se habet': quaesitum est, an Stichus reliqua, quae ex administratione actus debuerat, reddere debuerit.
对通过遗嘱获得解放的奴隶斯蒂克斯,他遗赠了配有设备的土地及其他物品,并加上了这些话:“我禁止他提交账目,因为他自己保存着账簿。 ”问:斯蒂克斯是否应当偿还他因管理事务而欠下的余额?
respondit Stichum eo nomine non teneri.
回答:斯蒂克斯在该名目下不承担责任。
§34.3.28.8CLAUDIUS: nemo enim ex seruitutis actu post libertatem tenetur et consultatio ad ius debiti relata fuerat: retineri ergo reliqua possunt cum peculio aut ex eo deduci, si legatum est.
克劳狄乌斯:因为任何人在获得自由后,均不因奴隶期间的事务承担责任,且咨询是针对债务权提出的;因此,如果特有财产已被遗赠,其余额可以随特有财产一同被留存,或从中扣除。
'Centum, quae apud Apronianum deposita habeo, apud ipsum esse uolo, donec filius meus ad annos uiginti peruenerit, eiusque pecuniae usuram exigi ueto'.
“我存在阿普罗尼亚努斯那里的100,我希望留在他那里,直到我的儿子满二十岁,且我禁止索要这笔钱的利息。
quaesitum est, an ex causa fideicommissi Apronianus consequi possit, ne ante tempus a testatore praescriptum ea summa ab eo exigatur.
”问:阿普罗尼亚努斯是否可以基于信托遗赠,获得在立遗嘱人规定的期限之前不向其索要该款项的权利?
respondit secundum ea quae proponerentur consequi posse.
回答:根据所提示的情况,他可以获得。
§34.3.28.9Filias heredes scripserat, quarum fidei commisit in haec uerba: 'ne a Gaio Seio rationes actus rei meae, quae per mensam eius siue extra mensam in diem mortis meae gesta est, exigatis eoque nomine eum liberetis'.
他指定女儿们为继承人,并用以下言词信托她们:“你们不要向盖乌斯·塞尤斯要求他在我死之前通过其银行或在银行之外所进行的我的财产管理账目,并在此名目下免除他。
quaesitum est, cum uniuersas rationes in diem mortis iste administrauerit et per mensam suam et quae extra administrabantur, an ad rationes reddendas heredibus teneatur.
”问:既然他管理了直到死亡之日为止的所有账目(包括通过其银行及在银行外管理的账目),他是否负有向继承人提交账目的义务?
respondit liberationem quidem secundum ea quae proponerentur legatam esse, sed quatenus praestanda sit, ex qualitate disceptationis iudicem aestimaturum.
回答:根据所提示的情况,虽然确实遗赠了债务免除,但应当提供到何种程度,法官将根据争议的性质予以评估。
§34.3.28.10Eum, qui tutelam ipsius administrauerat, et fratrem suum et alios quosdam scripsit heredes et tutori legauit, quae impenderat in se et fratrem ipsius, decem: quaesitum est, an utile esset in persona eius fideicommissum.
他指定管理过其自身监护的人、自己的兄弟及其他特定的人为继承人,并向监护人遗赠了他在自己和兄弟身上所花费的数额,即十。 问:该信托遗赠在其人身上是否有效?
respondit, si id dederit per fideicommissum quod debebatur, peti non posse.
回答:如果是通过信托遗赠给付了原本所欠的债务,则不能请求。
§34.3.28.11Idem quaesiit, si in tutoris persona inutile esset, an in persona fratris utile uideretur, quoniam illi proficeret, cuius et ipsius tutelam administrasset.
同一人问:如果在监护人身上是无效的,在兄弟身上是否被视为有效,因为这将使那个他也管理过其监护的兄弟获益?
respondit fratri utiliter esse legatum, cum suo debito liberetur.
回答:对兄弟而言是有益(有效)地遗赠了,因为他免除了自己的债务。
§34.3.28.12Idem quaesiit, si tutor amplecteretur fideicommissum ita, ut quibusdam stari uellet uerbis testamenti, in quibusdam autem recedat, quod minorem quantitatem sumptuum dicat fideicommisso contineri quam ipse erogauerat, an audiri deberet.
同一人问:如果监护人接受信托遗赠的方式是,他希望遵守遗嘱中的某些言词,但在其他一些言词上反悔(不予遵守),因为他说信托遗赠中包含的费用数额少于他实际支出的数额,他的诉求是否应当被听取?
respondit non impediri eum scriptura testamenti, quo minus omne, quod sibi deberi probasset, petere posset.
回答:遗嘱的文字并不妨碍他去请求他所证明的欠他的全部款项。
§34.3.28.13Quidam ita legauit: 'Semproniae uxori meae reddi iubeo ab heredibus meis quinquaginta ea, quae mutua acceperam chirographo particulatim in negotia mea': quaesitum est, an, si uere uxoris debitor fuerit, fideicommissum constiterit.
某人作了如下遗赠:“我命令我的继承人们向我的妻子森普罗妮娅归还那五十,这是我为了我的业务而通过亲笔信分批借入的。 ”问:如果他确实是他妻子的债务人,该信托遗赠是否成立?
respondit, si debita fuissent, nullum esse fideicommissum.
回答:如果这些原本就是债务,则不存在信托遗赠。
§34.3.28.14Idem quaesiit, an, si hanc pecuniam ut debitam apud iudicem petierit et uicta fuerit, an fideicommissum peti possit.
同一人问:如果她作为债务在法官面前请求这笔钱并败诉了,是否可以请求该信托遗赠?
respondit secundum ea quae proponuntur posse ex causa fideicommissi peti, quod apparuisset non fuisse ex alia causa debitum.
回答:根据所提示的情况,可以基于信托遗赠进行请求,因为已经表明该款项并非因其他原因而欠下的债务。