[TERENTIUS CLEMENS libro duodecimo ad legem Iuliam et Papiam. ] §34.3.21.prSi id quod mihi deberes uel tibi uel alii legauero idque mihi solueris uel qualibet alia ratione liberatus a me fueris, exstinguitur legatum.
如果我将你欠我的债务遗赠给你自己或他人,而你向我清偿了该债务,或通过任何其他方式被免除了对我的债务,则该遗赠消灭。
§34.3.21.1Unde Iuliano placuit et si debitori heres exstiterit creditor posteaque ipse creditor decesserit, legatum extingui: et hoc uerum est, quia confusione perinde exstinguitur obligatio ac solutione.
因此,尤里安认为,即使债权人成为了债务人的继承人,且此后债权人本人去世,遗赠也告消灭。 这是正确的,因为由于混同,债的关系正如通过清偿一样消灭。
§34.3.21.2Sed si sub condicione dato legato heres praeoccupauerit et exegerit debitum, aliud dici oportet, quia in arbitrio heredis esse non debet, ut quandoque condicione existente neque ipsi legatario debcatur legatum, si tum uiuat et capere possit, neque ei, ad quem hoc commodum peruenit, si legatarius capere non possit.
但是,如果是在附条件给予遗赠的情况下,继承人抢先一步并收取了债务,则应当作出不同的结论。 因为不应当由继承人来任意决定:在条件成就时,如果受遗赠人届时仍生存且有受领能力,既不向其本人履行该遗赠,又在受遗赠人无受领能力时,不向该利益所归属的人履行遗赠。