[IDEM libro decimo responsorum. ] §34.3.20.pr'Aurelio Sempronio fratri meo.
“致我的兄弟奥雷利乌斯·塞姆普罗尼乌斯。
Neminem molestari uolo nomine debiti neque exigere aliquid ab eo, quamdiu uiueret, neque de sorte aut usurae nomine debiti: et absoluo ei et libero ex pignoribus eius domum et possessionem Caperlatam'.
我不希望任何人因债务名义而受到骚扰,也不希望在他有生之年向他索要任何东西,无论是关于本金还是因债务名义产生的利息;我免除他的债务,并从他的质押中释放其房屋和卡佩尔拉塔庄园。
Modestinus respondit ipsum debitorem, si conueniatur, exceptione tutum esse: diuersum in persona heredis eius.
”模德斯蒂努斯回答说,债务人本人如果被起诉,可以通过抗辩获得保护;但在其继承人的身上则有所不同。
§34.3.20.1Gaius Seius cum adoleuisset, accepit curatores Publium Maeuium et Lucium Sempronium.
盖尤斯·塞尤斯在达到青春期后,接受了普布利乌斯·梅维乌斯和卢基乌斯·塞姆普罗尼乌斯作为其补佐人。
sed enim idem Gaius Seius intra legitimam aetatem constitutus cum in fatum concederet, testamento suo de curatoribus suis ita cauit: 'quaestionem curatoribus meis nemo faciat: rem enim ipse tractaui'.
然而,这同一位盖尤斯·塞尤斯在法定年龄之前去世时,在其遗嘱中对其补佐人作出了如下规定:“任何人不得向我的补佐人提出质问,因为我自己管理了财产。
quaero, an rationem curae heredes adulti a curatoribus petere possint, cum defunctus, ut ex uerbis testamenti apparet, confessus sit se omnem rem suam administrasse.
”我问,鉴于死者(如遗嘱字面所示)已承认自己管理了其全部财产,这位已达青春期的死者的继承人是否可以要求补佐人报告补佐事务的账目。
Modestinus respondit, si quid dolo curatores fecerunt aut si quae res testatoris penes eos sunt, eo nomine conueniri eos posse.
模德斯蒂努斯回答说,如果补佐人有任何欺诈行为,或者遗嘱人的任何财产在他们手中,则可以以此名义起诉他们。