[IDEM libro trigesimo nono digestorum. ] §34.3.12.prLucius Titius cum Erotem actorem haberet, codicillis ita cauit: 'Erotem liberum esse uolo: quem rationes reddere uolo eius temporis, quod erit post nouissimam meam subscriptionem'.
[同著者,同《学说汇纂》第39卷] 卢修斯·提蒂乌斯在聘用埃洛斯担任经理人时,在遗赠副卷中作了如下规定:“我希望埃洛斯获得自由;我希望他就我的最后一笔签字之后的时间提交账目。
postea uiuus Erotem manu- misit in eodem actu habuit rationesque subscripsit usque in eum diem, qui fuit ante paucissimos dies quam moreretur.
”此后,他在生前释放了埃洛斯,并使其留任原职,且一直对账目签字,直至他去世前不多的几天。
heredes Lucii Titii dicunt quasdam summas et seruum adhuc Erotem et postea liberum accepisse ne|que in eas rationes, quae a Lucio Titio subscriptae sunt, intulisse: quaero, an heredes ab Erote nihil exigere debent eius temporis, quo Lucius Titius subscripsit.
卢修斯·提蒂乌斯的继承人们声称,埃洛斯在仍为奴隶期间以及此后获得自由之后,都曾收到过某些款项,但未将这些款项记入由卢修斯·提蒂乌斯签字的账目中。 我问,继承人们对于卢修斯·提蒂乌斯已经签字的期间,是否不应当向埃洛斯索要任何款项。
respondi Erotem ex ea causa quae proponeretur liberationem petere non posse, nisi et hoc specialiter ei remissum est.
我答复道,根据所提出的一案,埃洛斯不能要求免除债务,除非这一项也特别被免除。