[IDEM libro trigesimo sexto digestorum. ] §34.3.11.prSi debitor fideiussorem suum ab herede suo liberari iusserit, an fideiussor liberari debeat? respondit debere.
[同著者,同《学说汇纂》第36卷] 如果债务人命令其继承人免除其保证人的责任,该保证人是否应当获得免除? 答曰:应当获得免除。
item quaesitum est, an, quia mandati actione heredes tenerentur, inutile legatum esset, quemadmodum inutile legatum est quod debitor creditori suo legat.
同样地,人们提出了这样的疑问:既然继承人会因委任诉讼而承担责任,那么这一遗赠是否会是无效的,正如债务人遗赠给其债权人的遗赠是无效的一样。
respondit, quotiens debitor creditori suo legaret, ita inutile esse legatum, si nihil interesset creditoris ex testamento potius agere quam ex pristina obligatione.
答曰:每当债务人向其债权人进行遗赠时,只有在债权人依据遗言提起诉讼并不比依据原债权关系提起诉讼更有利益的情形下,该遗赠才是无效的。
nam et si Titius mandauerit Maeuio, ut pecuniam promitteret, deinde liberari eum iusserit a stipulatore, manifestum est, quantum intersit promissoris liberari potius quam praestare ex stipulatu, deinde mandati agere.
因为,即使提蒂乌斯委任梅维乌斯去承诺支付一笔金钱,随后命令免除他(梅维乌斯)对要约人的债务,显然,对于承诺人而言,直接获得债务免除,比起先依据要约履行债务、随后再提起委任诉讼,具有多么大的利益。