[IDEM libro nono ad Quintum Mucium. ] §34.2.34.prScribit Quintus Mucius: si aurum suum omne pater familias uxori suae legasset, id aurum, quod aurifici faciundum dedisset aut quod ei deberetur, si ab aurifice ei repensum non esset, mulieri non debetur.
[同上,于《昆图斯·穆修斯注疏》第九卷] 昆图斯·穆修斯写道:如果一位家父已将其所有的黄金遗赠给其妻子,那么他为了加工而交给金匠的黄金,或者他人欠他的黄金,如果金匠尚未向其返还,则不应给付给该妇女。
РOMPONIUS. hoc ex parte uerum est, ex parte falsum.
蓬佩尼乌斯:这部分正确,部分错误。
nam de eo, quod debetur, sine dubio: ut puta si auri libras stipulatus fuerit, hoc aurum quod ei deberetur ex stipulatu, non pertinet ad uxorem, cum illius factum adhuc non sit: id enim, quod suum esset, non quod in actione haberet, legauit.
因为关于所欠的黄金,毫无疑问:例如,如果他通过要式口约约定了若干磅黄金,这笔基于要式口约而欠他的黄金并不属于妻子,因为这尚未成为他的财产;因为他遗赠的是他自己拥有的东西,而不是他通过诉权所持有的东西。
in aurifice falsum est, si aurum dederit ita, ut ex eo auro aliquid sibi faceret: nam tunc, licet apud aurificem sit aurum, dominium tamen non mutauit manet tamen eius qui dedit et tantum uidetur mercedem praestaturus pro opera aurifici: per quod eo perducimur, ut nihilo minus uxori debeatur.
但在金匠的情况中,如果他交付黄金是为了让金匠用这些黄金为自己制作某件物品,那么是错误的:因为此时,虽然黄金在金匠处,但所有权并未转移,依然属于交付黄金的人,而他仅被视为将为金匠的工作支付报酬:由此我们得出结论,该黄金同样应给付给妻子。
quod si aurum dedit aurifici, ut non tamen ex eo auro fieret sibi aliquod corpusculum, sed ex alio, tunc, quatenus dominium transit eius auri ad aurificem (quippe quasi permutationem fecisse uideatur), et hoc aurum non transibit ad uxorem.
但是,如果他将黄金交给金匠,却不是为了用这些黄金而是用其他黄金为自己制作某种物品,那么,由于该黄金的所有权转移给了金匠(因为这确实显得好像进行了易货往来),这笔黄金也就不会转移给妻子。
§34.2.34.1Item scribit Quintus Mucius, si maritus uxori, cum haberet quinque pondo auri, legasset ita: 'aurum quodcumque uxoris causa paratum esset, uti heres uxori daret', etiamsi libra auri inde uenisset et mortis tempore amplius quam quattuor librae non deprehendentur, in totis quinque libris heredem esse obligatum, quoniam articulus est praesentis temporis demonstrationem in se continens.
同样,昆图斯·穆修斯写道,如果丈夫在拥有五磅黄金时,对妻子作出了如下遗赠:“凡是为妻子之需而准备的黄金,继承人应给付给妻子”,即使此后从中卖出了一磅黄金,在死亡时未发现超过四磅,继承人仍应对全部五磅黄金承担义务,因为该词项包含了对现在时间的指代。
quod ipsum quantum ad ipsam iuris obligationem pertineat, recte dicetur, id est ut ipso iure heres sit obligatus.
就法律义务本身而言,这一说法是正确的,即继承人依法律当然承担义务。
uerum sciendum, si in hoc alienauerit testator inde libram, quod deminuere uellet ex legato uxoris suae, tunc mutata uoluntas defuncti locum faciet doli mali exceptioni, ut, si perseuerauerit mulier in petendis quinque libris, exceptione doli mali submoueatur.
但必须知道,如果立遗嘱人从中处分了一磅黄金,是因为他想要减少对其妻子的遗赠,那么死者改变了的意图将为恶意抗辩提供空间,从而如果该妇女表达坚持请求五磅黄金,她将被恶意抗辩所驳回。
sed si ex necessitate aliqua compulsus testator, non quod uellet deminuere ex legato, tunc mulieri ipso iure quinque librae auri debebuntur nec doli mali exceptio nocebit aduersus petentem.
但是,如果立遗嘱人是由于某种必要性所迫,而不是因为他想要减少遗赠,那么依法律当然应向该妇女给付五磅黄金,恶意抗辩也不会对作为请求人的她产生不利影响。
§34.2.34.2Quod si ita legasset uxori 'aurum quod eius causa paratum erit', tunc rectissime scribit Quintus Mucius, ut haec scriptura habeat in se et demonstrationem legati et argumentum: ideoque ipso iure alienata libra auri amplius quattuor pondo non remanebunt in obligatione, nec erit utendum distinctione, qua ex causa alienauerit testator.
但是,如果他以这种方式遗赠给妻子:“将为她之需而准备的黄金”,那么昆图斯·穆修斯极其正确地写道,这种文字表述本身既包含了遗赠的指代,也包含了限制:因此,如果处分了一磅黄金,依法律当然在义务中便不再保留超过四磅的部分,也无需去区分立遗嘱人是出于何种原因处分它的。