[POMPONIUS libro quarto ad Quintum Mucium. ] §34.2.33.prInter uestem uirilem et uestimenta uirilia nihil interest: sed difficultatem facit mens legantis, si et ipse solitus fuerit uti quadam ueste, quae etiam mulieribus conueniens est.
[蓬佩尼乌斯,于《昆图斯·穆修斯注疏》第四卷] 在“男性衣服”与“男性衣物”之间没有任何区别;但是,如果遗赠人自己也习惯穿用某种同样适合妇女的衣服,那么遗赠人的意图就会造成困难。
itaque ante omnia dicendum est eam legatam esse, de qua senserit testator, non quae re uera aut muliebris aut uirilis sit.
因此,首先应当说明的是,被遗赠的是立遗嘱人所意图的那件衣服,而不是实际上属于妇女或男性的衣服。
nam et Quintus Titius ait scire se quendam senatorem muliebribus cenatoriis uti solitum, qui si legaret muliebrem uestem, non uideretur de ea sensisse, qua ipse quasi uirili utebatur.
因为昆图斯·蒂蒂乌斯也说,他知道某位元老院议员习惯穿用妇女的晚宴服;如果该议员遗赠妇女衣服,他并不会被认为意图指代他自己像对待男性衣服一样穿用的那件衣服。