Humanitext Reader

查士丁尼一世 · 学说汇纂 §34.2.32.pr-34.2.32.9

复合材质首饰与金银遗赠的归类标准

第 5192 段,共 9271 段 · 拉丁语

内容简介

保罗结合历代法学家的观点和具体案例,解释了在遗赠中,各种贵金属(金、银、青铜)和首饰(宝石、珍珠、琥珀金等)在法律上应当被归入哪一类别(例如加工过的金器、银器或妇女化妆用品)。

[PAULUS libro secundo ad Uitellium. ] §34.2.32.prPediculis argenteis adiuncta sigilla aenea ceteraque omnia, quae ad eandem similitudinem redigi possunt, argento facto cedunt.
[保罗,于《尤特里乌斯注疏》第二卷] 附在银底座上的青铜小像,以及所有其他可以归入相同类推的事物,都附属于加工过的银器。
§34.2.32.1Auro facto adnumerantur gemmae anulis inclusae, quippe anulorum sunt, cymbia argentea crustis aureis illigata.
镶嵌在戒指上的宝石被算作加工过的金,因为它们属于戒指;被金片包嵌的银制浅杯也是如此。
margaritae, quae ita ornamentis muliebribus contextae sunt, ut in his aspectus auri potentior sit, auro facto adnumerantur.
织入妇女首饰中、以至于其中金的外观占支配地位的珍珠,也被算作加工过的金。
aurea emblemata, quae in lapidibus apsidibus argenteis essent et replumbari possent, deberi Gallus ait: sed Labeo improbat.
迦路说,镶嵌在银色拱形底座石头上、且可以用铅重新固定的金浮雕饰,属于应交付的遗赠;但拉贝奥不赞同这一点。
Tubero autem, quod testator auri numero habuisset, legatum deberi ait: alioquin aurata et inclusa uasa alterius materiae auri numero non habenda.
而图贝罗则认为,遗言人算作金之类别的东西应作为遗赠交付;否则,镀金的或镶嵌有其他材质的器皿,不应算作金之类别。
§34.2.32.2Argento potorio uel escario legato in his, quae dubium est cuius generis sint, consuetudinem patris familias spectandam, non etiam in his, quae certum est eius generis non esse.
在遗赠饮用银器或餐用银器时,对于那些难以确定属于哪一类的器物,应当看家父的习惯,但对于那些确定不属于该类的器物则不然。
§34.2.32.3Quidam primipilaris uxori suae argentum escarium legauerat: quaesitum est, cum pater familias in argento suo uasa habuerat, quibus et potabat et edebat, an legato haec quoque uasa continerentur.
某位前任首列百人队长曾向其妻遗赠餐用银器。 既然家父在其银器中拥有既用以饮用又用以食用的器皿,问这些器皿是否也包含在遗赠中。
Scaeuola respondit contineri.
斯凯沃拉回答说包含在内。
§34.2.32.4Idem, cum quaereretur de tali legato: 'hoc amplius filia mea dulcissima e medio sumito tibique habeto ornamentum omne meum muliebre cum auro et si qua alia muliebria apparuerint', cum testatrix negotiatrix fuerit, an non solum argentum, quod in domo uel intra horreum usibus eius fuit, legato cedit, sed etiam quod in basilica fuit muliebre: respondit, si testatrix habuit proprium argentum ad usum suum paratum, non uideri id legatum, quod negotiandi causa uenale proponi soleret, nisi de eo quoque sensisse is qui petat probet.
同一位法学家,在关于如下遗赠被提问时:“此外,我最可爱的女儿应当从遗产中取出并为自己保留我所有带金的妇女首饰,以及其他任何显现为妇女之物的东西”,鉴于女立遗嘱人曾是一个商人,那么是否不仅在住宅中或仓库中供她使用的银器属于遗赠,而且在巴西利卡中的妇女银器也属于遗赠? 他回答说,如果女立遗嘱人拥有为自己使用而准备的专用银器,那么为了交易目的而通常陈列待售的银器不应被视为遗赠,除非索求者证明立遗嘱人也意图包含这些。
§34.2.32.5Neratius Proculum refert ita respondisse uasis electrinis legatis nihil interesse, quantum ea uasa, de quibus quaeritur, argenti aut electri habebant, sed utrum argentum electro an electrum argento cedat? id ex aspectu uasorum facilius intellegi posse: quod si in obscuro sit, inspiciendum est, in utro numero ea uasa is, qui testamentum fecit, habuerit.
涅拉提乌斯记载,普罗库鲁斯曾如此回答:在遗赠琥珀金器皿时,所涉器皿含有多少银或琥珀金并不重要,重要的是银附属于琥珀金,还是琥珀金附属于银;这可以从器皿的外观更容易地理解;但如果这不明确,则必须考察立遗嘱人将这些器皿算作哪一类。
§34.2.32.6Labeo testamento suo Neratiae uxori suae nominatim legauit 'uestem mundum muliebrem omnem ornamentaque muliebria omnia lanam linum purpuram uersicoloria facta infectaque omnia' et cetera.
拉贝奥在自己的遗嘱中特意遗赠给其妻涅拉蒂亚:“所有妇女衣服、所有妇女化妆用品、所有妇女首饰、羊毛、亚麻、紫色物、所有加工及未加工的五彩之物”等。
sed non mutat substantiam rerum non necessaria uerborum multiplicatio, quia Labeo testamento lanam ac deinde uersicoloria scripsit, quasi desit lana tincta lana esse, detractoque uerbo 'uersicolorio' nihilo minus etiam uersicoloria debebuntur, si non appareat aliam defuncti uoluntatem fuisse.
但词语的不必要多重化并不改变事物的实质,因为拉贝奥在遗嘱中先写了羊毛、接着又写了五彩之物,就好像染色的羊毛不再是羊毛一样;即便去掉了“五彩的”这个词,五彩之物也同样应当交付,只要无法证明死者另有其他意图。
§34.2.32.7Titia mundum muliebrem Septiciae legauit: ea putabat sibi legata et ornamenta et monilia, in quibus gemmae et margaritae insunt, et anulos et uestem tam coloriam: quaesitum est, an haec omnia mundo continentur.
提蒂亚将妇女化妆用品遗赠给塞普蒂西亚。 后者认为遗赠给她的还有首饰、镶有宝石和珍珠的项链、戒指以及同样五彩的衣服。 问所有这些是否都包含在化妆用品中。
Scaeuola respondit ex his quae proponerentur dumtaxat argentum balneare mundo muliebri contineri.
斯凯沃拉回答说,在所提出的事物中,只有沐浴用银器包含在妇女化妆用品中。
§34.2.32.8Item cum inaures, in quibus duae margaritae elenchi et smaragdi duo, legasset et postea elenchos eisdem detraxisset et quaereretur, an nihilo minus detractis elenchis inaures deberentur: respondit deberi, si maneant inaures, quamuis margarita eis detracta sint.
同样,当某人遗赠了镶有两颗梨形珍珠和两颗祖母绿的耳环,之后又从中取下了这些珍珠,并问即便珍珠被取下,耳环是否仍应交付:他回答说,如果耳环本身还存在,即使取下了珍珠,也应当交付。
§34.2.32.9De alio idem respondit, cum quaedam ornamentum mamillatum ex cylindris triginta quattuor et tympanis margaritis triginta quattuor legasset et postea quattuor ex cylindris, etiam sex de margaritis detraxisset.
对于另一个案例,他也做出了相同的回答:某妇人曾遗赠了一个由三十四个圆柱状宝石和三十四个鼓状珍珠组成的乳房装饰,之后又取下了四个圆柱状宝石以及六个珍珠。

词汇与语法注释

  1. §34.2.32.prargento facto cedunt — 动词 cedere(支配与格)在此处用于“附属于、随附于、合为一体”的法律含义,表示次要物体(青铜小像)随从主要物体(银底座)的法律性质。
  2. §34.2.32.1quippe anulorum sunt — 属格 anulorum 是所有或所属属格,在此表示宝石“属于”或“是……的一部分”戒指。
  3. §34.2.32.2Argento potorio uel escario legato — 这是由完成分词 legato 引导的夺格绝对结构(argento... legato),表示条件性的上下文:“当饮用或餐用银器被遗赠时”。
  4. §34.2.32.6detraque uerbo 'uersicolorio' nihilo minus etiam uersicoloria debebuntur — detractoque uerbo... 是夺格绝对结构。结合表示“尽管如此”的副词短语 nihilo minus 和将来时被动语态 debebuntur(应当交付),说明即使去掉了多余的词,遗赠的范围也并不会因此受限。

引用这一段

查士丁尼一世, 学说汇纂 §34.2.32.pr-34.2.32.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi2806.phi002.humanitext-lat1:34.2.32.pr-34.2.32.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。