[ALFENUS UARUS libro septimo digestorum. ] §34.2.28.prCum in testamento alicui argentum, quod usus sui causa paratum esset, legaretur, itemque uestis aut supellex, quaesitum est, quid cuiusque usus causa uideretur paratum esse, utrumne id argentum, quod uictus sui causa paratum pater familias ad cotidianum usum parasset an et si eas mensas argenteas et eius generis argentum haberet, quo ipse non temere uteretur, sed commodare ad ludos et ad ceteras apparationes soleret.
[阿尔芬努斯·瓦鲁斯,于其《学术汇纂》第七卷] 当在遗嘱中,有人被遗赠了为了其自身使用而准备的银器,以及同样为了其自身使用而准备的衣服或家具时,存在一个疑问:什么才应被视为是为了各自的使用而准备的? 是指家父为了日常使用而准备的用于其个人生计的那些银器,还是说,即使他拥有银质餐桌和该类银器,但他自己平时极少使用,而是习惯于将其借出用于公共竞技或其他盛大筹备,这些银器也包括在内?
et magis placet, quod uictus sui causa paratum est, tantum contineri.
更为人接受的意见是:仅包括为了生计而准备的银器。