[PAULUS libro undecimo ad Sabinum. ] §34.2.26.prQuamuis quaedam ex ueste magis ornatus gratia, quam quo corpus tegant, comparentur, tamen quod eo nomine sint reperta, potius habenda esse uestis mumero quam ornamentorum.
[保罗,于其《萨宾注释》第十一卷] 虽然在衣物中,某些物品的准备更多是为了装饰,而不是为了遮盖身体,但由于它们是以该名称而被创造的,因此仍应被视为属于衣物的范畴,而非装饰品的范畴。
similiter ornamentorum esse constat, quibus uti mulieres uenustatis et ornatus causa coeperunt, neque referre, si quaedam eorum alium quoque usum praebeant, sicuti mitrae et anademata: quamuis enim corpus tegant, tamen ornamentorum, non uestis esse.
同样,显而易见的是,妇女们为了美观和装饰而开始使用的物品属于装饰品,即使其中某些物品也提供其他用途(例如头巾和发带),这也没有影响;因为尽管它们遮盖了身体,但它们仍属于装饰品,而不属于衣物。