[ULPIANUS libro quadragesimo quarto ad Sabinum. ] §34.2.25.prArgumento sunt etiam nationes quaedam, ueluti Sarmatarum, quae pellibus teguntur.
[乌尔比安,于其《萨宾注释》第四十四卷] 某些以兽皮为衣的民族(例如萨尔马提亚人)也是证据。
§34.2.25.1Aristo etiam coactilia uesti cedere ait et tegimenta supselliorum huic legato cedere.
阿里斯托还说,毡制品归入衣物,长椅的铺盖也归入这一遗赠。
§34.2.25.2Uittae margaritarum, item fibulae ornamentorum magis quam uestis sunt.
珍珠发带、以及胸针,更多是属于装饰品,而不是衣物。
§34.2.25.3Tapeta uesti cedunt, quae aut sterni aut inici solent: sed stragulas et babylonica, quae equis insterni solent, non puto uestis esse.
通常用于铺垫或披挂的挂毯归入衣物;但我认为通常铺在马背上的垫子和巴比伦毯不属于衣物。
§34.2.25.4Fasciae crurales pedulesque et inpilia uestis loco sunt, quia partem corporis uestiunt.
绑腿、裹脚布和毡袜属于衣物之列,因为它们遮盖了身体的一部分。
alia causa est udonum, quia usum calciamentorum praestant.
毛袜的情况则不同,因为它们起到了鞋类的作用。
§34.2.25.5Ceruicalia quoque uestis nomine continentur.
枕头也包含在衣物的名称之下。
§34.2.25.6Si quis addiderit 'uestem suam', apparet de ea eum sensisse, quam ipse in usus suos habuit.
如果有人加上了“自己的衣物”,显而易见,他是指他自己留作自用的那些衣物。
§34.2.25.7Culcitae etiam uestis erunt.
床垫也属于衣物。
§34.2.25.8Item pelles caprinae et agninae uestis erunt.
同样,山羊皮和羔羊皮也属于衣物。
§34.2.25.9Muliebri ueste legata et infantilem contineri et puellarum et uirginum Pomponius libro uicesimo secundo ad Sabinum recte scribit: mulieres enim omnes dici, quaecumque sexus feminini sunt.
蓬波尼乌斯在《萨宾注释》第二十二卷中正确地写道:当遗赠“妇女衣物”时,婴儿、女孩以及未婚少女的衣物也都包含在内;因为凡是女性性别的人,都被称为妇女。
§34.2.25.10Ornamenta muliebria sunt, quibus mulier ornatur, ueluti inaures armillae uiriolae anuli praeter signatorios et omnia, quae ad aliam rem nullam parantur, nisi corporis ornandi causa: quo ex numero etiam haec sunt: aurum gemmae lapilli, quia aliam nullam in se utilitatem habent.
妇女装饰品是妇女用以装饰自身的物品,例如耳环、手镯、臂环、除印章指轮外的戒指,以及所有除装饰身体外不作他用的物品。 金子、宝石、小贵石也属于此类,因为它们自身没有其他实用价值。
mundus mulieris est, quo mulier mundior fit: continentur eo specula matulae unguenta uasa unguentaria et si qua similia dici possunt, ueluti lauatio riscus.
妇女盥洗化妆用品则是指让妇女变得更整洁的用品,其中包括镜子、便壶(或洗面盆)、香油、香油瓶,以及任何可以称作类似物品的东西,例如沐浴用具、衣箱(里斯库斯)。
ornamentorum haec: uittae mitrae semimitrae calautica acus cum margarita, quam mulieres habere solent, reticula crocyfantia.
装饰品包括这些:发带、头巾、半头巾、兜帽、妇女常用带有珍珠的发针、发网、藏红花色的发网。
sicut et mulier potest esse munda, non tamen ornata, ut solet contingere in his, quae se emundauerint lotae in balneo neque se ornauerint: et contra est aliqua ex somno statim ornata, non tamen conmundata.
正如一个妇女可以是整洁的却未加装饰——这通常发生在那些在温水浴中洗净身体却未装扮自己的人身上;相反,也有人一觉醒来立刻装扮一新,却尚未彻底清洗干净。
§34.2.25.11Margarita si non soluta sunt uel qui alii lapides (si quidem exemptiles sint), dicendum est ornamentorum loco haberi: sed et si in hoc sint resoluti ut componantur, ornamentorum loco sunt.
如果珍珠或其他宝石未被解开(假若它们是可拆卸的),应该说它们被视为装饰品。 但即使它们是为了重新串合而拆开,它们也属于装饰品之列。
quod si adhuc sint rudes lapilli uel margaritae uel gemmae, ornamentorum loco non erunt, nisi alia mens fuit testantis, qui haec quoque, quae ad ornamenta parauerat, ornamentorum loco et appellatione comprehendi uoluit.
然而,如果小贵石、珍珠或宝石还是粗糙的(未加工的),它们将不属于装饰品之列,除非立遗嘱人有其他意图,他希望将这些为制作装饰品而准备的物品也包含在装饰品的范围和名称之下。
§34.2.25.12Unguenta, quibus ualetudinis causa unguimur, mundo non continentur.
因健康原因而涂抹的香油,不包含在盥洗化妆用品中。