[IDEM libro quadragesimo quarto ad Sabinum. ] §34.2.23.prUestis an uestimenta legentur, nihil refert.
[同著者,于其《萨宾注释》第四十四卷] 遗赠的是“单数衣服”还是“复数衣服”,并无区别。
§34.2.23.1Uestimentorum sunt omnia lanea lineaque uel serica uel bombycina, quae induendi praecingendi amiciendi insternendi iniciendi incubandiue causa parata sunt et quae his accessionis uice cedunt, quae sunt insitae picturae clauique qui uestibus insuuntur.
凡是由羊毛、亚麻、蚕丝或生丝制成,为了穿着、束带、披覆、铺垫、覆盖或躺卧之目的而准备的一切物品,以及作为其从属物而归入其中的物品——即织入的图案和缝在衣服上的饰带——都属于衣服的范畴。
§34.2.23.2Uestimenta omnia aut uirilia sunt aut puerilia aut muliebria aut communia aut familiarica.
所有衣服要么是男式的,要么是童式的,要么是女式的,要么是共用的,要么是家奴用的。
uirilia sunt, quae ipsius patris familiae causa parata sunt, ueluti togae tunicae palliola uestimenta stragula amfitapa et saga reliquaque similia.
男式的是指为了家父本人而准备的衣服,例如托加、突尼克、短披风、铺盖衣服、双面起毛毯、军用斗篷以及其他类似物。
puerilia sunt, quae ad nullum alium usum pertinent nisi puerilem, ueluti togae praetextae aliculae chlamydes pallia quae filiis nostris comparamus.
童式的是指仅供儿童使用而无其他用途的衣服,例如我们为儿子们准备的紫边托加、小披肩、克拉密斯斗篷以及披风。
muliebria sunt, quae matris familiae causa sunt comparata, quibus uir non facile uti potest sine uituperatione, ueluti stolae pallia tunicae capitia zonae. mitrae, quae magis capitis tegendi quam ornandi causa sunt comparata, plagulae penulae.
女式的是指为了家母而准备的、男子若使用便难免遭受非难的衣服,例如斯托拉、长披巾、突尼克、胸衣、腰带、主教帽(其准备更多是为了覆盖头部而非装饰之目的)、被单以及旅行斗篷。
communia sunt, quibus promiscue utitur mulier cum uiro, ueluti si eiusmodi penula palliumue est et reliqua huiusmodi, quibus sine reprehensione uel uir uel uxor utatur.
共用的是指男女混用的衣服,例如此类的旅行斗篷或披风,以及其他此类可以由丈夫或妻子使用而不受非难的物品。
familiarica sunt, quae ad familiam uestiendam parata sunt, sicuti saga tunicae penulae lintea uestimenta stragula et consimilia.
家奴用的是指为了给奴仆们提供衣着而准备的衣服,如军用斗篷、突尼克、旅行斗篷、亚麻衣服、铺盖以及类似物品。
§34.2.23.3Uestis etiam ex pellibus constabit,
衣服也可以由皮革制成,