[ULPIANUS libro secundo de officio consulis. ] §34.1.3.prSolent iudices ex causa alimentorum libertos diuidere, quotiens plures sunt heredes, ne a singulis heredibus minutatim alimenta petentes distringantur: quam diuisionem perinde tueri oportet atque si pater familias ipse libertos diuisisset.
[乌尔比安《执政官职责》第二卷] 当存在多个继承人时,裁判官通常会因扶养费(诉求)而分派解放自由人,以免他们因向每个继承人零星请求扶养费而遭受烦扰;这一分派应当予以维持,就像家父本人亲自对解放自由人进行了分派一样。
solent et unum eligere, per quem alimenta praestentur, aut ex uoluntate defuncti aut arbitrio suo, ut rescripta subiecta ostendunt: 'Exemplum libelli dati mihi a libertis Silii misi uobis, sciens ad exemplum istam rem pertinere, quia multi testamentis suis praestari libertis iubent necessaria, quae quia minimi aeris sunt, ad nihilum perducuntur, cum plures heredes coeperunt per successiones existere.
如以下附具的敕答所示,裁判官还通常根据死者的遗愿或凭自己的裁量,选定一个人,通过其来提供扶养费:“我已将西里乌斯的解放自由人向我呈递的呈状副本寄给你们,因为我知道此事关乎先例;因为许多人在遗嘱中命令向其解放自由人提供必需品(扶养费),但由于这些数额极微,当因相继继承而开始出现多个继承人时,它们便化为乌有。
qua de causa puto uos recte facturos, si conuocatis Fauillae heredibus procuratoribusue eorum constitueritis, cui a ceteris dari debeat pecunia, ex cuius usuris alimenta praestentur.
因此,我认为,如果你们召集法维拉的继承人或他们的代理人,并确定其他人应当将钱款交给谁,以便从该钱款的利息中支付扶养费,你们的做法将是正确的。
debebit autem is qui accipiet cauere eis qui dabunt redditurum se, ut quisque ex libertis decesserit alioue quo modo in ciuitate esse desierit, tantum ex sorte, quantum efficiet pro portione computatio'.
而收受钱款的人则必须向提供钱款的人保证,每当解放自由人中有人死亡,或以其他方式不再存在于城邦之中时,他将按比例计算出的数额从本金中予以归还。
Diuus Pius Rubrio cuidam Telesphoro rescripsit: 'Consules uocatis his, a quibus uobis alimenta deberi ex causa fideicommissi constiterit, uel omnes ab uno uel facta pro rata distributione quis et¹ a quibus percipiatis, decernent.
”神君皮乌斯给一个叫鲁布里乌斯·泰莱斯福鲁斯的人复敕道:“执政官在召集了那些经查明因信托而对你们负有扶养义务的人之后,将作出裁决:或是你们所有人从一个人处领取,或是在进行按比例分派后,由谁以及从谁处领取。
fiscus enim, si eo nomine quid ab eo uobis deberetur, exemplum sequetur.
因为,如果国库因该名义而对你们负有任何债务,国库亦将遵循此例。
iam nunc sciatis partes eorum, qui soluendo esse desierint, non pertinere ad onus reliquorum heredum'.
现在你们应当知道,那些失去偿付能力的人的份额,不属于其余继承人的负担。 ”