[IDEM libro tertio responsorum.
[同一作者,《回答录》第三卷。
] §34.1.20.pr'Stichus nutricis meae nepos liber esto: cui decem aureos annuos dari uolo'.
] “我乳母的孙子斯蒂库斯应当获得自由;我希望每年给他十个金币。
quis deinde interpositis nominibus eidem Sticho contubernalem eius et liberos legauit hisque, quae uiuus praestabat: deinde alio capite libertis omnibus quae uiuus praestabat dari iussit.
”此后,遗嘱人在插入其他名字后,向同一人斯蒂库斯遗赠了其同居女奴及孩子们,并向他们遗赠了自己生前所提供的东西。 随后,在另一章中,他命令向所有被解放奴隶提供其生前所提供的东西。
quaero, an Stichus praeter suum legatum et alimenta percipere possit.
我请问,斯蒂库斯除了他自己的遗赠之外,是否还可以领到扶养?
respondit secundum ea quae proponerentur non posse.
解答道:根据所提出的情况,他不能领到。
§34.1.20.1Item cum alimenta libertis utriusque sexus reliquerit a re publica et ex praediis, quae ei legauit, dari uoluisset, quaero, Stichi contubernali et liberis utrum ab herede instituto an a re publica diaria et uestiaria, quae uiuus dabat, praestari deberent.
同样,当(女遗嘱人)向男女两性的被解放奴隶留下了扶养,并希望由该城邦以及从她遗赠给该城邦的地产中予以提供时,我请问,斯蒂库斯的同居女奴和孩子们生前领到的日常口粮和衣服,应当由指定的继承人提供,还是由该城邦提供?
respondit posse benigna uoluntatis interpretatione dici his quoque a re publica praestanda.
解答道:通过对遗愿的宽大解释,可以说这些也应当由该城邦向他们提供。
§34.1.20.2Titia usum fructum fundi legauit Maeuio eiusque fidei commisit, ut ex reditu fundi praestaret Pamphilae et Sticho annuos centenos nummos quoad uiuent: quaero, an mortuo Maeuio heres alimenta debeat.
蒂蒂亚将土地的用益权遗赠给梅维乌斯,并托付其信托:从土地的收益中向潘菲拉和斯蒂库斯在他们有生之年每年提供一百努穆斯。 我请问,在梅维乌斯死亡时,继承人是否欠付该扶养?
respondit nihil proponi, cur debeant praestari ab herede Titiae: sed nec ab herede legatarii, nisi id testator manifeste probetur uoluisse etiam finito usu fructu praestari, si modo id, quod ex usu fructu receptum esset, ei rei praestandae sufficeret.
解答道:没有任何理由说明应当由蒂蒂亚的继承人予以提供;但也不应由受遗赠人的继承人提供,除非有明显证据证明,即使在用益权终止后,遗嘱人也希望予以提供,只要从用益权中获取的收益足以提供该项给付即可。
§34.1.20.3Mater filio herede instituto per fideicommissum libertatem Pamphilo seruo dedit: eidem cibariorum nomine legauit quinos aureos et uestiarii in singulos annos quinquagenos, si cum filio eius moretur: quaero, filio defuncto an alimenta debentur.
一位母亲指定其儿子为继承人,并通过信托遗赠给予奴隶潘菲鲁斯自由;她还向同一人遗赠了每年五个金币作为口粮,五十个金币作为衣服,条件是他与她的儿子共同生活。 我请问,在儿子死后,是否还欠付该扶养?
respondit, si condicioni paruisset, deberi et post mortem.
解答道:如果他已服从了该条件,则在死后也应当予以提供。