[IDEM libro uicesimo digestorum.
[同一作者,《学说汇纂》第二十卷。
] §34.1.18.prLibertis, quos testamento manumiserat, alimentorum nomine menstruos decem legauerat, deinde codicillis generaliter omnibus libertis menstruos septem et annuos uestiarii nomine denos legauit: quaesitum est, an et ex testamento et ex codicillis libertis fideicommissum heredes praestare debeant.
]对于通过遗嘱解放的被解放奴隶,他曾以伙食名义每月遗赠十个单位;此后,在补遗书中,他概括地向所有被解放奴隶每月遗赠七个单位,并以衣物名义每年遗赠十个单位。 有疑问指出,继承人是否应当向被解放奴隶履行来自遗嘱和补遗书两者的信托遗赠。
respondit nihil proponi, cur non ea, quae codicillis data proponerentur, praestari deberent: nam ab his, quae testamento cibariorum nomine legata essent, recessum est propter ea, quae codicillis relicta sunt.
解答道:没有任何理由说明不应当履行在补遗书中作为给予而提出的那些内容;因为在遗嘱中以伙食名义遗赠的内容,已因在补遗书中留下的内容而被撤回(即被替代)。
§34.1.18.1Manumissis testamento cibaria annua, si cum matre morabuntur, per fideicommissum dedit: mater filio triennio superuixit neque cibaria neque uestiaria eis praestitit, cum in petitione fideicommissi liberti cessarent: sed et filia posteaquam matri heres exstitit, quoad uixit annis quattuordecim interpellata de isdem soluendis non est.
他通过信托遗赠向遗嘱解放的奴隶提供每年伙食,条件是他们需与母亲共同居住。 母亲比儿子多活了三年,既未向他们提供伙食,也未提供衣物,而被解放奴隶在此期间也怠于请求该信托遗赠。 但是,女儿在继承母亲之后,在其生存的十四年间,也未曾因要求支付这些给付而被催告。
quaesitum est, an post mortem filiae a nouissimo herede petere possint et tam praeteriti temporis quam futuri id, quod cibariorum nomine et uestiarii relictum est.
有疑问指出,在女儿死后,他们是否可以向最后的继承人,就过去和将来的时间,请求那份以伙食和衣物名义留下的遗赠。
respondit, si condicio exstitisset, nihil proponi, cur non possent.
解答道:如果条件已经成就,没有任何理由说明他们不能请求。
§34.1.18.2Ab heredibus Stichum manumitti uoluit eique, si cum Seio moraretur, cibaria et uestiaria praestari a Seio: deinde haec uerba adiecit: 'te autem, Sei, peto, ut, cum ad annum uicesimum quintum perueneris, militiam ei compares, si tamen te ante non reliquerit'.
他希望继承人们解放斯蒂克斯,并且如果斯蒂克斯与塞尤斯共同居住,则由塞尤斯向他提供伙食和衣物;随后他增加了以下词句:“但是,塞尤斯,我请求你,当你达到二十五岁时,为他购置一份官职,只要他在此之前未曾离开你。
quaesitum est, Sticho statim libertatem consecuto, prius autem defuncto Seio quam ad annum uicesimum quintum perueniret, an ab his, ad quos bona Seii peruenerunt, militia Sticho comparari debet? et si placet deberi, utrum statim militia comparanda sit an eo tempore, quo Seius annum uicesimum quintum expleturus fuisset, si superuixisset? respondit, cum placeat comparandam, non ante deberi, quam id tempus cessisset.
”斯蒂克斯立即获得了自由,但塞尤斯在达到二十五岁之前去世。 有疑问指出,获得塞尤斯财产的人们是否应当为斯蒂克斯购置官职? 而且如果认为应当购置,是应当立即购置,还是在塞尤斯若活着本应满二十五岁的时间购置? 解答道:既然认为应当购置,那么在那个时间届满之前,便不产生债务。
§34.1.18.3Postumis heredibus institutis et patre et matre, et substitutione facta actores manumisit et peculia eis legauit et annua et certis libertis suis legata et aliis exteris plura: deinde post testamentum factum nata filia codicillis ita cauit: 'si quid testamento, quod ante hoc tempus feci, legaui cui dari uolui, peto ab his, uti tertiam partem Petinae filiae meae reddant': secundis autem tabulis facta pupillari substitutione impuberibus libertis, quibus a parentibus libertates dedit, eo amplius alterum tantum, quantum in nummo praeter cibaria et uestiaria dari uoluit.
当父亲和母亲双方都将死后出生子指定为继承人,并作出了代位继承人(预备继承人)指定时,他解放了其管理人,并向他们遗赠了其特有财产以及年金,还向其特定的被解放奴隶留下了遗赠,且向其他外人留下了更多遗赠。 此后,在遗嘱作成后出生了一名女儿,他便在补遗书中作出了如下规定:“如果在此时间之前我所作出的遗嘱中,有什么我希望给予某人的遗赠,我请求他们将其中三分之一归还给我的女儿佩蒂娜。 ”此外,在第二遗嘱(预备遗嘱)中对未成年人作出的监护代位指定中,对于那些由父母给予自由的被解放奴隶,除了伙食和衣物之外,他希望在金钱上再多给予一倍的同等数额。
quaesitum est, cum superuixisset filia testamento aperto et codicillis, postea autem decesserit et fideicommissum datum ei de restituenda parte tertia ad heredes suos transmiserat, an etiam cibariorum et uestiariorum tertiae partes ei per fideicommissum datae esse uideantur.
有疑问指出,由于在遗嘱和补遗书开启时,女儿依然在世,但此后去世,并且已将为归还三分之一而给予她的信托遗赠传授给了她的继承人们,伙食和衣物的三分之一是否也应被视为通过信托遗赠给予了她。
respondit non uideri.
解答道:不应如此认为。
§34.1.18.4Idem quaesiit, an eorum, quae codicillis per fideicommissum relicta sunt, tertiae partes ad filiam pertinere deberent.
同一提问者问,在通过补遗书中的信托遗赠所留下的财产中,其三分之一是否应当归属于女儿。
respondit non deberi.
解答道:不应当。
idem quaesiit, an alterum tantum a substitutione legatum deducta tertia parte quantitatis legatorum testamento datorum computari debeat, ut duae partes quantitatis debeantur, praeter codicillos, quibus tertiam partem codicillis legatorum ad filiam suam pertinere uoluit.
同一提问者问,从代位(预备)指定中所遗赠的多一倍数额,是否应当在扣除遗嘱中给予的遗赠总额的三分之一后进行计算,从而在补遗书(其通过该补遗书希望补遗书遗赠的三分之一归属于其女儿)之外,应当负担该数额的三分之二。
respondit integrum ex tabulis substitutionis deberi.
解答道:应当按照预备继承书面履行全部数额。
§34.1.18.5Cibaria et uestiaria per fideicommissum dederat et ita adiecerat: 'quos libertos meos, ubi corpus meum positum fuerit, ibi eos morari iubeo, ut per absentiam filiarum mearum ad sarcofagum meum memoriam meam quotannis celebrent'.
他曾通过信托遗赠给予了伙食和衣物,并如此附加道:“我命令我的这些被解放奴隶,在安放我遗体的地方居住,以便在我的女儿们不在时,每年在我的石棺旁纪念我。
quaesitum est, uni ex libertis, qui a die mortis neque ad heredes accesserit neque ad sepulchrum morari uoluerit, an alimenta praestanda sint.
”有疑问指出,对于被解放奴隶中的一人,自死亡之日起既未投奔继承人,也不愿在墓地旁居住,是否应当向其提供伙食(养育)。
respondit non praestanda.
解答道:不应当提供。