[IDEM libro octauo decimo digestorum.
[同一作者,《学说汇纂》第十八卷。
] §34.1.16.prAlimenta et uestiaria libertis suis dedit: quaesitum est, an, quia nominatim a Moderato uno ex heredibus dari iussit testator, solus Moderatus debeat, non etiam post mortem Moderati heredes eius.
]立遗嘱人向其解放自由人给予了伙食和衣物。 有疑问指出,由于立遗嘱人指名命令由继承人之一的莫德拉图斯给予,是否仅莫德拉图斯承担义务,还是在莫德拉图斯死亡后其继承人也承担义务。
respondit et heredes teneri.
解答道:其继承人也受到约束(承担义务)。
§34.1.16.1Libertis libertabusque, item quos quasque testamento codicillisue manumiserat, alimenta commoda, quae uiua praestabat, dari iusserat: item omnibus libertis libertabusque fundos: quaesitum est, an ad ea legata admitteretur liberti paterni libertus, cui scribere solebat ita: ἀπὸ ῥογφίνης ἡμετέρῳ ἀπελεγθέρῳ: epistula etiam emissa ad ordinem ciuitatis, unde oriunda erat, petierat, uti publice (quod medicus erat) salaria ei praestarentur, manifestando litteris suis eum suum esse libertum.
立遗嘱人曾命令,向其男女解放自由人,以及她通过遗嘱或补足遗嘱所解放的男女奴隶,给予她在生前所提供的适当伙食;同样,[她曾命令]向所有男女解放自由人[给予]土地。 有疑问指出,其父亲的解放自由人所解放的解放自由人,是否可准予接受这些遗赠? 她往常习惯在写给他的信中如此写道:“致来自罗格菲纳的、我们的解放自由人”;且她还曾向其出身城市的市参事会发出一封书信,请求(因他是医生)由公共向他提供薪资,并在其书信中表明他是她自己的解放自由人。
respondit eum, cuius notio est, aestimaturum, ut, si quidem uiua ea et ei praestabat, nihilo minus ad fideicommissum admitteretur, aliter uero non.
解答道:对此有管辖权的人将予以裁量,如果她在生前确实也向其提供了,则他同样应被准予接受信托遗赠,否则便不准予。
§34.1.16.2Basilice libertae decem dedit, quam apud Epictetum et Callistum libertos esse uoluit, ut, cum fuerit Basilice annorum uiginti quinque, cum usuris quincuncibus restituerentur ita, ut ex usuris aleretur, prout aetatem ampliauerit: quaesitum est, an ex alio capite, quo generaliter libertis libertabusque cibaria et uestiaria et habitationem reliquit, etiam Basilice deberentur.
立遗嘱人向女解放自由人巴希莉克给予了十,并希望她留在其解放自由人叶皮克特图斯和卡利斯图斯处,以便当巴希莉克达到二十五岁时,将[该十]连同五分利息一同归还给她,从而使她能随着年龄的增长从该利息中获得扶养。 有疑问指出,根据立遗嘱人概括地向男女解放自由人遗留伙食、衣物和住所的另一条款,巴希莉克是否也应得到这些。
respondit secundum ea quae proponerentur non deberi, nisi hoc quoque ei datum probaretur.
解答道:根据所陈述的事实,除非证明这也给予了她,否则不应得到。
CLAUDIUS: quia destinauerat alimentis eius usuras pecuniae, quas specialiter ei praelegauerat.
克劳迪乌斯:因为他已将该笔资金的利息指定用于她的扶养,而该笔资金是他特别预先遗赠给她的。
§34.1.16.3Qui societatem omnium bonorum suorum cum uxore sua per annos amplius quadraginta habuit, testamento eandem uxorem et nepotem ex filio aequis partibus heredes reliquit et ita cauit: 'item libertis meis, quos uiuus manumisi, ea quae praestabam'.
一名与妻子共同拥有全部财产合伙关系达四十年以上的人,在遗嘱中将该妻子和来自儿子的孙子留为等额份额的继承人,并如此规定:『同样,向我在生前所解放的我的解放自由人,[给予]我曾向他们提供的东西。
quaesitum est, an et qui eo tempore, quo societas inter eos permansit, manumissi ab utrisque et communes liberti facti sunt, ea quae a uiuente percipiebant solida ex fideicommisso petere possint.
』有疑问指出,在他们之间保持合伙关系期间,由双方共同解放并成为共同解放自由人的人,是否也可以根据信托遗赠,请求其生前所领取的全额。
respondit non amplius, quam quod uir pro sua parte praestabat, deberi.
解答道:不应超过丈夫按其份额所提供的内容。